PHAEDRI AVGVSTI LIBERTI FABVLARVM AESOPIARVM LIBER QVARTVS

Prologus. Poeta ad Particulonem

Cum destinassem terminum operi statuere,
in hoc ut aliis asset materiae satis,
consilium tacito corde damnaui [meum]
Nam si quis etiam talis est tituli [appetens],
quo pacto diuinabit quidnam omiserim,
ut illud ipse incipiat famae tradere,
sua cuique cum sit animi cogitatio
colorque proprius? Ergo non leuitas mihi,
sed certa ratio causam scribendi dedit.
Quare, Particulo, quoniam caperis fabulis,
(quas Aesopias, non Aesopi, nomino,
quia paucas ille ostendit, ego plures sero,
usus uetusto genere sed rebus nouis,)
quartum libellum cum uacaris perleges.
Hunc obtrectare si uolet malignitas,
imitari dum non possit, obtrectet licet.
Mihi parta laus est quod tu, quod similes tui
uestra in chartas uerba transfertis mea,
dignumque longa iudicatis memoria.
Inlitteratum plausum nec desidero.

I. Asinus et Galli

Qui natus est infelix, non uitam modo
tristem decurrit, uerum post obitum quoque
persequitur illum dura fati miseria.
Galli Cybebes circum in questus ducere
asinum solebant, baiulantem sarcinas.
Is cum labore et plagis esset mortuus,
detracta pelle sibi fecerunt tympana.
Rogati mox a quodam, delicio suo
quidnam fecissent, hoc locuti sunt modo:
"Putabat se post mortem securum fore:
ecce aliae plagae congeruntur mortuo!"

II. Poeta

Ioculare tibi uidemur: et sane leui,
dum nil habemus maius, calamo ludimus.
Sed diligenter intuere has nenias;
quantum in pusillis utilitatem reperies!
Non semper ea sunt quae uidentur: decipit
frons prima multos, rara mens intellegit
quod interiore condidit cura angulo.
Hoc ne locutus sine mercede existimer,
fabellam adiciam de mustela et muribus.
Mustela, cum annis et senecta debilis
mures ueloces non ualeret adsequi,
inuoluit se farina et obscuro loco
abiecit neclegenter. Mus, escam putans,
adsiluit et comprensus occubuit neci;
alter similiter, deinde perit et tertius.
post aliquot uenit saeculis retorridus,
qui saepe laqueos et muscipula effugerat;
proculque insidias cernens hostis callidi,
"Sic ualeas," inquit, "ut farina es, quae iaces!"

III. De Vulpe et Vua

Fame coacta uulpes alta in uinea
uuam adpetebat, summis saliens uiribus.
Quam tangere ut non potuit, discedens ait:
"Nondum matura es; nolo acerbam sumere."
Qui, facere quae non possunt, uerbis eleuant,
adscribere hoc debebunt exemplum sibi.

IV. Equus et Aper

Equus sedare solitus quo fuerat sitim,
dum sese aper uolutat turbauit uadum.
Hinc orta lis est. Sonipes, iratus fero,
auxilium petiit hominis; quem dorso leuans
rediit ad hostem laetus. Hunc telis eques
postquam interfecit, sic locutus traditur:
"Laetor tulisse auxilium me precibus tuis;
nam praedam cepi et didici quam sis utilis."
Atque ita coegit frenos inuitum pati.
Tum maestus ille: "Paruae uindictam rei
dum quaero demens, seruitutem repperi."
Haec iracundos admonebit fabula
inpune potius laedi quam dedi alteri.

V. Poeta

Plus esse in uno saepe quam in turba boni
narratione posteris tradam breui.
Quidam decedens tres reliquit filias,
unam formosam et oculis uenantem uiros,
at alteram lanificam et frugi rusticam,
deuotam uino tertiam et turpissimam.
Harum autem matrem fecit heredem senex
sub condicione, totam ut fortunam tribus
aequaliter distribuat, sed tali modo:
"Ni data possideant aut fruantur"; tum "simul
habere res desierint quas acceperint,
centena matri conferant sestertia."
Athenas rumor implet, mater sedula
iuris peritos consulit; nemo expedit
quo pacto ni possideant quod fuerit datum,
fructumue capiant; deinde quae tulerint nihil
quanam ratione conferant pecuniam.
Postquam consumpta est temporis longi mora,
nec testamenti potuit sensus colligi,
fidem aduocauit iure neglecto parens.
Seponit moechae uestem, mundum muliebrem,
lauationem argenteam, eunuchos glabros;
lanificae agellos, pecora, uillam, operarios,
boues, iumenta et instrumentum rusticum;
potrici plenam antiquis apothecam cadis,
domum politam et delicatos hortulos.
Sic destinata dare cum uellet singulis
et adprobaret populus, qui illas nouerat,
Aesopus media subito in turba constitit:
"O si maneret condito sensus patri,
quam grauiter ferret quod uoluntatem suam
interpretari non potuissent Attici!"
Rogatus deinde soluit errorem omnium:
"Domum et ornamenta cum uenustis hortulis
et uina uetera date lanificae rusticae;
uestem, uniones, pedisequos et cetera
illi adsignate uitam quae luxu trahit;
agros et uillam et pecora cum pastoribus
donate moechae. Nulla poterit perpeti
ut moribus quid teneat alienum suis.
Deformis cultum uendet ut uinum paret;
agros abiciet moecha ut ornatum paret;
at illa gaudens pecore et lanae dedita
quacumque summa tradet luxuriam domus.
Sic nulla possidebit quod fuerit datum,
et dictam matri conferent pecuniam
ex pretio rerum quas uendiderint singulae."
Ita quod multorum fugit inprudentiam
unius hominis repperit sollertia.

VI. Pugna Murium et Mustelarum

Cum uicti mures mustelarum exercitu
(historia, quot sunt, in tabernis pingitur)
fugerent et artos circum trepidarent cauos,
aegre recepti, tamen euaserunt necem:
duces eorum, qui capitibus cornua
suis ligarant ut conspicuum in proelio
haberent signum quod sequerentur milites,
haesere in portis suntque capti ab hostibus;
quos immolatos uictor auidis dentibus
capacis alui mersit tartareo specu.
Quemcumque populum tristis euentus premit,
periclitatur magnitudo principium,
minuta plebes facili praesidio latet.

VII. Phaedrus

Tu qui nasute scripta destringis mea,
et hoc iocurum legere fastidis genus,
parua libellum sustine patientia,
seueritatem frontis dum placo tuae
et in coturnis prodit Aesopus nouis:
"Vtinam nec umquam Pelii in nemoris iugo
pinus bipenni concidisset Thessala,
nec ad professae mortis audacem uiam
fabricasset Argus opere Palladio ratem,
inhospitalis prima quae Ponti sinus
patefecit in perniciem Graium et Barbarum.
Namque et superbi luget Aeetae domus,
et regna Peliae scelere Medeae iacent,
quae, saeuum ingenium uariis inuoluens modis,
illinc per artus fratris explicuit fugam,
hic caede patris Peliadum infecit manus."
Quid tibi uidetur? "Hoc quoque insulsum est", ait
"falsoque dictum, longe quia uetustior
Aegea Minos classe predomuit freta,
iustique uindicauit exemplum imperi."
Quid ergo possum facere tibi, lector Cato,
si nec fabellae et iuuant nec fabulae?
Noli molestus esse ominino litteris,
maiorem exhibeant ne tibi molestiam.
Hoc illis dictum est, qui stultitia nauseant
et, ut putentur sapere, caelum uituperant

VIII. Serpens ad Fabrum Ferrarium

Mordaciorem qui improbo dente adpetit,
hoc argumento se describi sentiat.
In officinam fabri uenit uipera.
Haec, cum temptaret si qua res esset cibi,
limam momordit. Illa contra contumax,
"Quid me," inquit, "stulta, dente captas laedere,
omne adsueui ferrum quae conrodere?"

IX. Vulpis et Caper

Homo in periclum simul ac uenit callidus,
reperire effugium quaerit alterius malo.
Cum decidisset uulpes in puteum inscia
et altiore clauderetur margine,
deuenit hircus sitiens in eundem locum.
Simul rogauit, esset an dulcis liquor
et copiosus, illa fraudem moliens:
"Descende, amice; tanta bonitas est aquae,
uoluptas ut satiari non possit mea."
Immisit se barbatus. Tum uulpecula
euasit puteo, nixa celsis cornibus,
hircumque clauso liquit haerentem uado.

X. De Vitiis Hominum

Peras imposuit Iuppiter nobis duas:
propriis repletam uitiis post tergum dedit,
alienis ante pectus suspendit grauem.
Hac re uidere nostra mala non possumus;
alii simul delinquunt, censores sumus.


XI. Fur et Lucerna

Lucernam fur accendit ex ara Iouis
ipsumque compilauit ad lumen suum.
Onustus qui sacrilegio cum discederet,
repente uocem sancta misit Religio:
"Malorum quamuis ista fuerint munera
mihique inuisa, ut non offendar subripi,
tamen, sceleste, spiritu culpam lues,
olim cum adscriptus uenerit poenae dies.
Sed ne ignis noster facinori praeluceat,
per quem uerendos excolit pietas deos,
ueto esse tale luminis commercium."
Itaque hodie nec lucernam de flamma deum
nec de lucerna fas est accendi sacrum.
Quot res contineat hoc argumentum utiles
non explicabit alius quam qui repperit.
Significat primum saepe quos ipse alueris
tibi inueniri maxime contrarios;
secundum ostendit scelera non ira deum,
Fatorum dicto sed puniri tempore;
nouissime interdicit ne cum melefico
usum bonus consociet ullius rei.

XII. Malas Esse Diuitias

Opes inuisae merito sunt forti uiro,
quia diues arca ueram laudem intercipit.
Caelo receptus propter uirtutem Hercules,
cum gratulantes persalutasset deos,
ueniente Pluto, qui Fortunae est filius,
auertit oculos. Causam quaesiuit Pater.
"Odi" inquit "illum quia malis amicus est
simulque obiecto cunctaa corrumpit lucro."

XIII. Simius Tyrannus

"Vtilius homini nil est quam recte loqui."
Probanda cunctis est quidem sententia;
sed ad perniciem solet agi sinceritas,
[ubi ueritate plus ualet mendacium.]
Duo homines, unus fallax et alter uerax, iter simul agebant. Et cum ambularent, uenerunt inprouinciam simiarum. Quos ut uidit una ex multitudine simiarum, ipse qui prior esse uidebatur,iussit eos teneri, ut interrogaret quid de illo homines dicerent. Iussitque omnes sibi similes adstareante se ordine longo, dextra laeuaque, et sibi sedile parari; sicut uiderat imperatorem aliquando,taliter sibi adstare fecit. Iubentur homines adduci in medio. Ait maior: "Quis sum ego?" Fallaxdixit: "Tu es imperator." Iterum interrogat: "Et isti quos uides ante me stare?"Respondit: "Hi suntcomites tui, primicerii, campidoctores, militares officii." Et quia mendacio laudatus est cum turbasua, iubet illum munerari, et quia adulatus est, omnes illos fefellit. Verax autem apud se cogitabar:"Si iste mendax, qui omnia mentitur, sic accepit, si uerum dixero, magis munerabor." Tunc aitmaior simia: "Dic et tu, quis sum ego, et hi quos ante me uides?" At ille, qui semper ueritatemamabat et loqui consueuerat, respondit: "Tu es uere simia, et omnes hi similes tui simiae sempersunt." Iubentur continuo lacerari dentibus et unguibus, eo quod uerum dixisset.
Malis hominibus, qui fallaciam et malitiam amant, honestatem et ueritatem lacerant.

XIV. De Leone Regnante

Tacere [ubi] tormentum, [par] poenast loqui.

Cum se ferarum regem fecisset leo,
et aequitatis uellet famam consequi,
a pristina deflexit consuetudine,
atque inter illas tenui contentus cibo
sancta incorrupta iura reddebat fide.
Postquam labare coepit paenitentia,

(et mutare non posset naturam, coepit aliquos ducere in secretum et fallacia quaerere si ei osputeret. Illos qui dicebant "putet," et qui dicebant "non putet," omnes tamen laniabat, ita utsaturaretur sanguine. Cum multis hoc fecisset, postea simium interrogabat si putorem haberet inore. Ille quasi cinnamomum dixit fragrare et quasi deorum altaria. Leo erubuit laudatorem, sed, utdeciperet, mutauit fidem et quaesiuit fraudem, atque languere se simulabat. Continuo ueneruntmedici; qui, ut uenas serunt ei sumere cibum aliquem qui leuis esset et tolleret fastidium prodigestione, ut regibus omnia licent. "Ignota est" inquit "mihi caro simii; uellem illam probare." Vtest locutus, statim necatur beniloquus simius, ut eius carnem cito escam sumeret.
[Vna enim est poena loquentis et no loquentis).]

XV. Prometheus

[tum materia eadem usus formauit recens]

a fictione ueretri linguam mulieris.
Adfinitatem traxit inde obscaenitas.

XVI.Idem

Rogauit alter tribadas et molles mares
quae ratio procreasset, exposuit senex:
"Idem Prometheus, auctor uulgi fictilis
qui, simul offendit ad fortunam, frangitur,
naturae partes ueste quas celat pudor
cum separatim toto finxisset die,
aptare mox ut posset corporibus suis,
ad cenam est inuitatus subito a Libero;
ubi inrigatus multo uenas nectare
sero domum est reuersus titubanti pede.
Tum semisomno corde et errore ebrio
adplicuit uirginale generi masculo,
et masculina membra adposuit feminis.
Ita nunc libido prauo fruitur gaudio."



XVII. De Capris Barbatis

Barbam capellae cum impetrassent ab Ioue,
hirci maerentes indignari coeperunt
quod dignitatem feminae aequassent suam.
"Sinite," inquit, "illas gloria uana frui
et usurpare uestri ornatum muneris,
pares dum non sint uestrae fortitudini."
Hoc argumentum monet ut sustineas tibi
habitu esse similes qui sunt uirtute impares.

XVIII. De Fortunis Hominum

Cum de fortunis quidam quereretur suis,
Aesopus finxit consolandi hoc gratia.
"Vexata saeuis nauis tempestatibus
inter uectorum lacrimas et mortis metum,
faciem ad serenam ut subito mutatur dies,
ferri secundis tuta coepit flatibus
nimiaque nautas hilaritate extollere.
Factus periclo sic gubernator sophus:
"Parce gaudere oportet et sensim queri,
totam quia uitam miscet dolor et gaudium."

XIX. Canes Legatos Miserunt ad Iouem

Canes legatos olim misere ad Iouem
meliora uitae tempora oratum suae,
ut sese eriperet hominum contumeliis,
furfuribus sibi consparsum quod panem darent
fimoque turpi maxime explerent famem.
Profecti sunt legati non celeri pede;
dum naribus scrutantur escam in stercore,
citati non respondent. Vix tandem inuenit
eos Mercurius et turbatos adtrahit.
Tum uero uultum magni ut uiderunt Iouis,
totam timentes concacarunt regiam.
Vetat dimitti magnus illos Iuppiter;
propulsi uero fustibus uadunt foras.
....................................
mirari sibi legatos non reuertier;
turpe aestimantes aliquid commissum a suis,
post aliquod tempus alios ascribi iubent.
Rumor cacatus superiores prodidit;
timentes rursus aliquid ne simile accidat,
odore canibus anum, sed multo, replent.
Mandata dant; legati mittuntur; statim
abeunt; rogantes aditum continuo impetrant.
Consedit genitor tum deorum maximus
quassatque fulmen; tremere coepere omnia.
Canes confusi, subitus quod fuerat fragor,
repente, odore mixto cum merdis, cacant.
Di clamant omnes uindicandam iniuriam.
Sic est locutus ante poenam Iuppiter:
"Non est legatos regis non dimittere,
nec est difficile poenas culpae imponere.
Sed hoc feretur pro ludibrio praemium:
non ueto dimitti, uerum cruciari fame,
ne uentrem continere non possint suum.
Illi autem qui miserunt bis tam futtiles
numquam carebunt hominum contumelia."
Ita nunc legatos expectantes posteri,
nouum ut uenire quis uidet culum olfacit.

XX. Serpens Misericordi Nociua

Qui fert malis auxilium, post tempus dolet.
Gelu rigentem quidam colubram sustulit
sinuque fouit, contra se ipse misericors;
namque, ut refecta est, necuit hominem protinus.
Hanc alia cum rogaret causam facinoris,
respondit: "Ne quis discat prodesse improbis."

XXI. Vulpis et Draco

Vulpes cubile fodiens dum terram eruit
agitque pluris altius cuniculos,
peruenit ad draconis speluncam ultimam,
custodiebat qui thesauros abditos.
Hunc simul aspexit: "Oro ut inprudentiae
des primum ueniam; deinde si pulchre uides
quam non conueniens aurum sit uitae meae,
respondeas clementer: quem fructum capis
hoc ex labore, quodue tantum est praemium
ut careas somno et aeuum in tenebris exigas?"
"Nullum" inquit ille, "uerum hoc ab summo mihi
Ioue adtributum est." "Ergo nec sumis tibi
nec ulli donas quidquam?" "Sic Fatis placet."
"Nolo irascaris, libere si dixero:
dis est iratis natus qui est similis tibi."
Abiturus illuc quo priores abierunt,
quid mente caeca miserum torques spiritum?
Tibi dico, auare, gaudium heredis tui,
qui ture superos, ipsum te fraudas cibo,
qui tristis audis musicum citharae sonum,
quem tibiarum macerat iucunditas,
obsoniorum pretia cui gemitum exprimunt,
qui dum quadrantes aggeras patrimonio
caelum fatigas sordido periurio,
qui circumcidis omnem inpensam funeris,
Libitina ne quid de tuo faciat lucri.

XXII. Phaedrus

Quid iudicare cogitas, Liuor, modo?
Licet dissimulet, pulchre tamen intellego.
Quicquid putabit esse dignum memoria,
Aesopi dicet; si quid minus adriserit,
a me contendet fictum quouis pignore.
Quem uolo refelli iam nunc responso meo:
siue hoc ineptum siue laudandum est opus,
inuenit ille, nostra perfecit manus.
Sed exsequamur coepti propositum ordinem.

XXIII. De Simonide

Homo doctus in se semper diuitias habet.
Simonides, qui scripsit egregium melos,
quo paupertatem sustineret facilius,
circum ire coepit urbes Asiae nobiles,
mercede accepta laudem uictorum canens.
Hoc genere quaestus postquam locuples factus est,
redire in patriam uoluit cursu pelagio;
erat autem, ut aiunt, natus in Cia insula.
ascendit nauem; quam tempestas horrida
simul et uetustas medio dissoluit mari.
Hi zonas, illi res pretiosas colligunt,
subsidium uitae. Quidam curiosior:
"Simonide, tu ex opibus nil sumis tuis?"
"Mecum" inquit "mea sunt cuncta."Tunc pauci enatant,
quia plures onere degrauati perierant.
Praedones adsunt, rapiunt quod quisque extulit,
nudos relinquunt. Forte Clazomenae prope
antiqua fuit urbs, quam petierunt naufragi.
Hic litterarum quidam studio deditus,
Simonidis qui saepe uersus legerat,
eratque absentis admirator maximus,
sermone ab ipso cognitum cupidissime
ad se recepit; ueste, nummis, familia
hominem exornauit. Ceteri tabulam suam
portant, rogantes uictum. Quos casu obuios
Simonides ut uidit: "Dixi" inquit "mea
mecum esse cuncta; uos quod rapuistis perit."

XXIV. Mons Parturiens

Mons parturibat, gemitus immanes ciens,
eratque in terris maxima expectatio.
At ille murem peperit. Hoc scriptum est tibi,
qui, magna cum minaris, extricas nihil.

XXV. Formica et Musca

[Nihil agere quod non prosit fabella indicat.]
Formica et musca contendebant acriter,
quae pluris esset. Musca sic coepit prior:
"Conferre nostris tu potes te laudibus?
Moror inter aras, templa perlustro deum;
ubi immolatur, exta praegusto omnia;
in capite regis sedeo cum uisum est mihi,
et matronarum casta delibo oscula;
laboro nihil atque optimis rebus fruor.
Quid horum simile tibi contingit, rustica?"
"Est gloriosus sane conuictus deum,
sed illi qui inuitatur, non qui inuisus est.
Aras frequentas? Nempe abigeris quom uenis.
Reges commemoras et matronarum oscula?
Super etiam iactas tegere quod debet pudor.
Nihil laboras? Ideo, cum opus est, nihil habes.
Ego grana in hiemem cum studiose congero,
te circa murum pasci uideo stercore;
mori contractam cum te cogunt frigora,
me copiosa recipit incolumem domus.
aestate me lacessis; cum bruma est siles.
Satis profecto rettudi superbiam."
Fabella talis hominum discernit notas,
eorum qui se falsis ornant laudibus,
et quorum uirtus exhibet solidum decus.

XXVI. Poeta

Quantum ualerent inter homines litterae
dixi superius; quantus nunc illis honos
a superis sit tributus tradam memoriae.
Simonides idem ille de quo rettuli,
uictori laudem cuidam pyctae ut scriberet
certo conductus pretio, secretum petit.
Exigua cum frenaret materia impetum,
usus poetae more est et licentia
atque interposuit gemina Ledae sidera,
auctoritatem similis referens gloriae.
Opus adprobauit; sed mercedis tertiam
accepit partem. Cum relicuas posceret:
"Illi" inquit "reddent quorum sunt laudis duae.
Verum, ut ne irate te dimissum sentiant,
ad cenam mihi promitte; cognatos uolo
hodie inuitare, quorum es in numero mihi."
Fraudatus quamuis et dolens iniuria,
ne male dimissus gratiam corrumperet,
promisit. Rediit hora dicta, recubuit.
Splendebat hilare poculis conuiuium,
magno apparatu laeta resonabat domus,
repente duo cum iuuenes, sparsi puluere,
sudore multo diffluentes, corpore
humanam supra formam, cuidam seruolo
mandant ut ad se prouocet Simonidem;
illius interesse ne faciat moram.
Homo perturbatus excitat Simonidem.
Vnum promorat uix pedem triclinio,
ruina camarae subito oppressit ceteros;
nec ulli iuuenes sunt reperti ad ianuam.
Vt est uulgatus ordo narratae rei
omnes scierunt numinum praesentiam
uati dedisse uitam mercedis loco.

Epilogus: Poeta ad Particulonem

Adhuc supersunt multa quae possim loqui,
et copiosa abundat rerum uarietas;
sed temperatae suaues sunt argutiae,
immodicae offendunt. Quare, uir sanctissime,
ep.,Particulo, chartis nomen uicturum meis,
Latinis dum manebit pretium litteris,
si non ingenium, certe breuitatem adproba;
quae commendari tanto debet iustius,
quanto cantores sunt molesti ualidius.