PROLOGI SANCTI HIERONYMI IN BIBLIA SACRA

INCIPIT PROLOGUS SANCTI HIERONYMI PRESBYTERI IN PENTATEUCHO

Desiderii mei desideratas accepi epistulas, qui quodam praesagio futurorum cum Danihele sortitus est nomen, obsecrantis ut translatum in latinam linguam de hebraeo sermone Pentateuchum nostrorum auribus traderem. Periculosum opus certe, obtrectatorum latratibus patens, qui me adserunt in Septuaginta interpretum suggillationem nova pro veteribus cudere, ita ingenium quasi vinum probantes, cum ego saepissime testatus sim me pro virili portione in tabernaculum Dei offerre quae possim, nec opes alterius aliorum paupertate foedari. Quod ut auderem, Origenis me studium provocavit, qui editioni antiquae translationem Theodotionis miscuit, asterisco et obelo, id est stella et veru, opus omne distinguens, dum aut inlucescere facit quae minus ante fuerant aut superflua quaeque iugulat et confodit, maximeque Evangelistarum et Apostolorum auctoritas, in quibus multa de Veteri Testamento legimus quae in nostris codicibus non habentur, ut est illud: "Ex Aegypto vocavi filium meum", et: "Quoniam Nazareus vocabitur", et: "Videbunt in quem conpunxerunt", et: "Flumina de ventre eius fluent aquae vivae", et: "Quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt quae praeparavit Deus diligentibus se", et multa alia quae proprium συνταγμα desiderant. Interrogemus ergo eos ubi haec scripta sint, et cum dicere non potuerint, de libris hebraicis proferamus. Primum testimonium est in Osee, secundum in Isaia, tertium in Zaccharia, quartum in Proverbiis, quintum aeque in Isaia; quod multi ignorantes apocriforum deliramenta sectantur et hiberas nenias libris authenticis praeferunt. Causas erroris non est meum exponere. Iudaei prudenti factum dicunt esse consilio, ne Ptolomeus, unius dei cultor, etiam apud Hebraeos duplicem divinitatem deprehenderet, quos maximi idcirco faciebat, quia in Platonis dogma cadere videbantur. Denique ubicumque sacratum aliquid Scriptura testatur de Patre et Filio et Spiritu Sancto, aut aliter interpretati sunt aut omnino tacuerunt, ut et regi satisfacerent et arcanum fidei non vulgarent. Et nescio quis primus auctor septuaginta cellulas Alexandriae mendacio suo extruxerit, quibus divisi eadem scriptitarint, cum Aristheus eiusdem Ptolomei υπερασπιστης et multo post tempore Iosepphus nihil tale rettulerint, sed in una basilica congregatos contulisse scribant, non prophetasse. Aliud est enim vatem, aliud esse interpretem: ibi spiritus ventura praedicit, hic eruditio et verborum copia ea quae intellegit transfert; nisi forte putandus est Tullius Oeconomicum Xenofontis et Platonis Protagoram et Demosthenis Pro Ctesifonte afflatus rethorico spiritu transtulisse, aut aliter de hisdem libris per Septuaginta interpretes, aliter per Apostolos Spiritus Sanctus testimonia texuit, ut quod illi tacuerunt, hii scriptum esse mentiti sint. Quid igitur? Damnamus veteres? Minime; sed post priorum studia in domo Domini quod possumus laboramus. Illi interpretati sunt ante adventum Christi et quod nesciebant dubiis protulere sententiis, nos post passionem et resurrectionem eius non tam prophetiam quam historiam scribimus; aliter enim audita, aliter visa narrantur: quod melius intellegimus, melius et proferimus. Audi igitur, aemule, obtrectator ausculta: non damno, non reprehendo Septuaginta, sed confidenter cunctis illis Apostolos praefero. Per istorum os mihi Christus sonat, quos ante prophetas inter spiritalia charismata positos lego, in quibus ultimum paene gradum interpretes tenent. Quid livore torqueris? Quid inperitorum animos contra me concitas? Sicubi tibi in translatione videor errare, interroga Hebraeos, diversarum urbium magistros consule: quod illi habent de Christo, tui codices non habent. Aliud est, si contra se postea ab Apostolis usurpata testimonia probaverunt, et emendatiora sunt exemplaria latina quam graeca, graeca quam hebraea! Verum haec contra invidos. Nunc te precor, Desideri carissime, ut qui tantum opus me subire fecisti et a Genesi exordium capere, orationibus iuves, quo possim eodem spiritu quo scripti sunt libri, in latinum eos transferre sermonem. explicit prologus

INCIPIT PRAEFATIO SANCTI HIERONYMI IN LIBRO IOSUE

Tandem finita Pentateucho Mosi, velut grandi fenore liberati, ad Iesum filium Nave manum mittimus, quem Hebraei Iosue Bennun id est Iosue filium Nun vocant, et ad Iudicum librum, quem Sopthim appellant, ad Ruth quoque et Hester, quos hisdem nominibus efferunt. Monemusque lectorem, ut silvam hebraicorum nominum et distinctiones per membra divisas diligens scriptura conservet, ne et noster labor et illius studium pereat; et ut in primis, quod saepe testatus sum, sciat me non in reprehensionem veterum nova cudere, sicut amici mei criminantur, sed pro virili parte offerre linguae meae hominibus, quos tamen nostra delectant, ut pro Graecorum εξαπλοις, quae et sumptu et labore maximo indigent, editionem nostram habeant et, sicubi in antiquorum voluminum lectione dubitarint, haec illis conferentes inveniant quod requirunt, maxime cum apud Latinos tot sint exemplaria quot codices, et unusquisque pro arbitrio suo vel addiderit vel subtraxerit quod ei visum est, et utique non possit verum esse quod dissonet. Unde cesset arcuato vulnere contra nos insurgere scorpius et sanctum opus venenata carpere lingua desistat, vel suscipiens si placet vel contemnens si displicet, memineritque illorum versuum: "Os tuum abundavit malitia et lingua tua concinnabat dolos; sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae ponebas scandalum. Haec fecisti et tacui; existimasti inique quod ero tui similis; arguam te et statuam contra faciem tuam". Quae enim audientis utilitas est nos labore sudare et alios detrahendo laborare, dolere Iudaeos quod calumniandi eis et inridendi Christianos sit ablata occasio, et Ecclesiae homines id despicere, immo lacerare, unde adversarii torqueantur? Quod si vetus eis tantum interpretatio placet, quae et mihi non displicet, et nihil extra recipiendum putant, cur ea quae sub asteriscis et obelis vel addita sunt vel amputata, legunt et non legunt? Quare Danihelem iuxta Theodotionis translationem ecclesiae susceperunt? Cur Origenem mirantur et Eusebium Pamphili cunctas editiones similiter disserentes? Aut quae fuit stultitia, postquam vera dixerint, proferre quae falsa sunt? Unde autem in Novo Testamento probare poterunt adsumpta testimonia, quae in libris veteribus non habentur? Haec dicimus, ne omnino calumniantibus tacere videamur. Ceterum, post sanctae Paulae dormitionem, cuius vita virtutis exemplum est, et hos libros, quos Eustochiae virgini Christi negare non potui, decrevimus "dum spiritus hos regit artus" Prophetarum explanationi incumbere, et omissum iam diu opus quodam postliminio repetere, praesertim cum et admirabilis sanctusque vir Pammachius hoc idem litteris flagitet, et nos ad patriam festinantes mortiferos sirenarum cantus surda debeamus aure transire. explicit praefatio

INCIPIT PROLOGUS SANCTI HIERONYMI IN LIBRO REGUM

Viginti et duas esse litteras apud Hebraeos, Syrorum quoque et Chaldeorum lingua testatur, quae hebraeae magna ex parte confinis est; nam et ipsi viginti duo elementa habent eodem sono, sed diversis caracteribus. Samaritani etiam Pentateuchum Mosi totidem litteris scriptitant, figuris tantum et apicibus discrepantes. Certumque est Ezram scribam legisque doctorem post captam Hierosolymam et instaurationem templi sub Zorobabel alias litteras repperisse, quibus nunc utimur, cum ad illud usque tempus idem Samaritanorum et Hebraeorum caracteres fuerint. In libro quoque Numerorum haec eadem supputatio sub Levitarum ac sacerdotum censu mystice ostenditur. Et nomen Domini tetragrammaton in quibusdam graecis voluminibus usque hodie antiquis expressum litteris invenimus. Sed et psalmi tricesimus sextus, et centesimus decimus, et centesimus undecimus, et centesimus octavus decimus, et centesimus quadragesimus quartus, quamquam diverso scribantur metro, tamen eiusdem numeri texuntur alfabeto. Et Hieremiae Lamentationes et oratio eius, Salomonis quoque in fine Proverbia ab eo loco in quo ait: "Mulierem fortem quis inveniet", hisdem alfabetis vel incisionibus supputantur. Porro quinque litterae duplices apud eos sunt: chaph, mem, nun, phe, sade; aliter enim per has scribunt principia medietatesque verborum, aliter fines. Unde et quinque a plerisque libri duplices aestimantur: Samuhel, Malachim, Dabreiamin, Ezras, Hieremias cum Cinoth, id est Lamentationibus suis. Quomodo igitur viginti duo elementa sunt, per quae scribimus hebraice omne quod loquimur, et eorum initiis vox humana conprehenditur, ita viginti duo volumina supputantur, quibus quasi litteris et exordiis, in Dei doctrina, tenera adhuc et lactans viri iusti eruditur infantia.

Primus apud eos liber vocatur Bresith, quem nos Genesim dicimus; secundus Hellesmoth, qui Exodus appellatur; tertius Vaiecra, id est Leviticus; quartus Vaiedabber, quem Numeros vocamus; quintus Addabarim, qui Deuteronomium praenotatur. Hii sunt quinque libri Mosi, quos proprie Thorath, id est Legem appellant.

Secundum Prophetarum ordinem faciunt, et incipiunt ab Iesu filio Nave, qui apud eos Iosue Bennum dicitur. Deinde subtexunt Sopthim, id est Iudicum librum; et in eundem conpingunt Ruth, quia in diebus Iudicum facta narratur historia. Tertius sequitur Samuhel, quem nos Regnorum primum et secundum dicimus. Quartus Malachim, id est Regum, qui tertio et quarto Regnorum volumine continetur; meliusque multo est Malachim, id est Regum, quam Malachoth, id est Regnorum dicere, non enim multarum gentium regna describit, sed unius israhelitici populi qui tribubus duodecim continetur. Quintus est Esaias, sextus Hieremias, septimus Hiezecihel, octavus liber duodecim Prophetarum, qui apud illos vocatur Thareasra.

Tertius ordo αγιογραφα possidet, et primus liber incipit ab Iob, secundus a David, quem quinque incisionibus et uno Psalmorum volumine conprehendunt. Tertius est Salomon, tres libros habens: Proverbia, quae illi Parabolas, id est Masaloth appellant, et Ecclesiasten, id est Accoeleth, et Canticum canticorum, quem titulo Sirassirim praenotant. Sextus est Danihel, septimus Dabreiamin, id est Verba dierum, quod significantius χρονικον totius divinae historiae possumus appellare, qui liber apud nos Paralipomenon primus et secundus scribitur; octavus Ezras, qui et ipse similiter apud Graecos et Latinos in duos libros divisus est, nonus Hester.

Atque ita fiunt pariter veteris legis libri viginti duo, id est Mosi quinque, Prophetarum octo, Agiograforum novem. Quamquam nonnulli Ruth et Cinoth inter Agiografa scriptitent et libros hos in suo putent numero supputandos, ac per hoc esse priscae legis libros viginti quattuor, quos sub numero viginti quattuor seniorum Apocalypsis Iohannis inducit adorantes Agnum et coronas suas prostratis vultibus offerentes, stantibus coram quattuor animalibus oculatis retro et ante, id est et in praeteritum et in futurum, et indefessa voce clamantibus: "Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus omnipotens, qui erat et qui est et qui futurus est".

Hic prologus Scripturarum quasi galeatum principium omnibus libris, quos de hebraeo vertimus in latinum, convenire potest, ut scire valeamus, quicquid extra hos est, inter apocrifa seponendum. Igitur Sapientia, quae vulgo Salomonis inscribitur, et Iesu filii Sirach liber et Iudith et Tobias et Pastor non sunt in canone. Macchabeorum primum librum hebraicum repperi, secundus graecus est, quod et ex ipsa frasin probari potest.

Quae cum ita se habeant, obsecro te lector, ne laborem meum reprehensionem aestimes antiquorum. In tabernaculum Dei offert unusquisque quod polest: alii aurum et argentum et lapides pretiosos, alii byssum et purpuram, coccum offerunt et hyacinthum; nobiscum bene agetur, si obtulerimus pelles et caprarum pilos. Et tamen Apostolus contemptibiliora nostra magis necessaria iudicat. Unde et tota illa tabernaculi pulchritudo et per singulas species Ecclesiae praesentis futuraeque distinctio pellibus tegitur et cUiciis, ardoremque solis et iniuriam imbrium ea quae viliora sunt prohibent. Lege ergo primum Samuhel et Malachim meum; meum, inquam, meum: quicquid enim crebrius vertendo et emendando sollicitius et didicimus et tenemus, nostrum est. Et cum intellexeris quod antea nesciebas, vel interpretem me aestimato, si gratus es, vel παραφραστην, si ingratus, quamquam mihi omnino conscius non sim mutasse me quippiam de hebraica veritate. Certe si incredulus es, lege graecos codices et latinos et confer cum his opusculis, et ubicumque inter se videris discrepare, interroga quemlibet Hebraeorum cui magis accomodare debeas fidem, et si nostra firmaverit, puto quod eum non aestimes coniectorem, ut in eodem loco mecum similiter divinarit.

Sed et vos famulas Christi rogo, quae Domini discumbentis pretiosissimo fidei myro unguitis caput, quae nequaquam Salvatorem quaeritis in sepulchro, quibus iam ad Patrem Christus ascendit, ut contra latrantes canes, qui adversum me rabido ore desaeviunt et circumeunt civitatem atque in eo se doctos arbitrantur, si aliis detrahant, orationum vestrarum clypeos opponatis. Ego sciens humilitatem meam, illius semper sententiae recordabor: "Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea; posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me; obmutui et humiliatus sum, et silui a bonis". explicit prologus

INCIPIT PROLOGUS SANCTI HIERONYMI IN LIBRO PARALIPOMENON

Si Septuaginta interpretum pura et ut ab eis in graecum versa est editio permaneret, superflue me, mi Cromati, episcoporum sanctissime atque doctissime, inpelleres, ut hebraea volumina latino sermone transferrem. Quod enim semel aures hominum occupaverat et nascentis Ecclesiae roboraverat fidem, iustum erat etiam nostro silentio conprobari. Nunc vero cum pro varietate regionum diversa ferantur exemplaria et germana illa antiquaque translatio corrupta sit atque violata, nostri arbitrii putas, aut e pluribus iudicare quid verum sit, aut novum opus in veteri opere condere, inludentibusque Iudaeis "cornicum", ut dicitur, "oculos configere". Alexandria et Aegyptus in Septuaginta suis Hesychium laudat auctorem, Constantinopolis usque Antiochiam Luciani martyris exemplaria probat, mediae inter has provinciae palestinos codices legunt, quos ab Origene elaboratos Eusebius et Pamphilius vulgaverunt, totusque orbis hac inter se trifaria varietate conpugnat. Et certe Origenes non solum exempla conposuit quattuor editionum e regione singula verba describens, ut unus dissentiens statim ceteris inter se consentientibus arguatur, sed, quod maioris audaciae est, in editione Septuaginta Theodotionis editionem miscuit, asteriscis designans quae minus fuerint, et virgulis quae ex superfluo videantur adposita. Si igitur aliis licuit non tenere quod semel susceperant, et post septuaginta cellulas, quae vulgo sine auctore iactantur, singulas cellulas aperuere, hocque in ecclesiis legitur quod Septuaginta nescierunt, cur me non suscipiant Latini mei, qui inviolata editione veteri ita novam condidi, ut laborem meum Hebraeis et, quod his maius est, Apostolis auctoribus probem? Scripsi nuper librum De optimo genere interpretandi, ostendens illa de Evangelio: "Ex Aegypto vocavi filium meum" et: "Quoniam Nazareus vocabitur" et: "Videbunt in quem conpunxerunt" et illud Apostoli: "Quae oculus non vidit, nec auris audivit, et in cor hominis non ascenderunt, quae praeparavit Deus diligentibus se" ceteraque his similia in Hebraeorum libris inveniri. Certe Apostoli et Evangelistae Septuaginta interpretes noverant, et unde eis haec dicere quae in Septuaginta non habentur? Christus Deus noster utriusque Testamenti conditor in Evangelio secundum Iohannem, "Qui credit", inquit, "in me, sicut dixit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae". Utique scriptum est quod Salvator scriptum esse testatur.

Ubi scriptum est? Septuaginta non habent, apocrifa nescit Ecclesia; ad Hebraeos igitur revertendum est, unde et Dominus loquitur et discipuli exempla praesumunt. Haec pace veterum loquar et obtrectatoribus meis tantum respondeo, qui canino dente me rodunt, in publico detrahentes, legentes in angulis, idem et accusatores et defensores, cum in aliis probent quod in me reprobant, quasi virtus et vitium non in rebus sit, sed cum auctore mutetur. Ceterum memini editionem Septuaginta translatorum olim de graeco emendatam tribuisse me nostris, nec inimicum debere aestimari eorum quos in conventu fratrum semper edissero. Et quod nunc Dabreiamin, id est Verba dierum, interpretatus sum, idcirco feci, ut inextricabiles moras et silvam nominum, quae scriptorum confusa sunt vitio, sensuumque barbariem apertius et per versuum cola digererem, "mihimet ipsi et meis" iuxta Hismenium "canens", si aures surdae sunt ceterorum. explicit prologus

INCIPIT PROLOGUS EUSEBII HIERONYMI IN LIBRO EZRAE

Utrum difficilius sit facere quod poscitis an negare necdum statui; nam neque vobis aliquid imperantibus abnuere sententiae est, et magnitudo oneris inpositi ita cervices premit, ut ante sub fasce ruendum sit quam levandum. Accedunt ad hoc invidorum studia, qui omne quod scribimus reprehendendum putant et, interdum contra se conscientia repugnante, publice lacerant quae occulte legunt, in tantum ut clamare conpellar et dicere: "Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa." Tertius annus est quod semper scribitis atque rescribitis, ut Ezrae librum vobis de hebraeo transferam, quasi non habeatis graeca et latina volumina, aut quicquid illud est quod a nobis vertitur, non statim ab omnibus conspuendum sit. "Frustra autem," ut ait quidam, "niti neque aliud fatigando nisi odium quaerere, extremae dementiae est." Itaque obsecro vos, mi Domnion et Rogatiane carissime, ut privata lectione contenti librum non efferatis in publicum nec fastidiosis ingeratis cibos vitetisque eorum supercilium qui iudicare tantum de aliis et ipsi facere nil noverunt. Si qui autem fratrum sunt quibus nostra non displicent, his tribuatis exemplar, admonentes ut hebraea nomina, quorum grandis in hoc volumine copia est, distincte et per intervalla transcribant. Nihil enim proderit emendasse librum, nisi emendatio librariorum diligentia conservetur.

Nec quemquam moveat, quod unus a nobis editus liber est, nec apocriforum tertii et quarti libri somniis delectetur; quia et apud Hebraeos Ezrae Neemiaeque sermones in unum volumen coartantur, et quae non habentur apud illos nec de viginti quattuor senibus sunt, procul abicienda. Si quis autem Septuaginta vobis opposuerit interpretes, quorum exemplaria varietas ipsa lacerata et eversa demonstrat, nec potest utique verum adseri quod diversum est, mittite eum ad Evangelia, in quibus multa ponuntur quasi de Veteri Testamento, quae apud Septuaginta interpretes non habentur, velut illud: "Quoniam Nazareus vocabitur", et: "Ex Aegypto vocavi filium meum", et: "Videbunt quem conpunxerunt", multaque alia quae latiori operi reservamus; et quaerite ab eo ubi scripta sint, cumque proferre non potuerit, vos legite de his exemplaribus quae nuper a nobis edita maledicorum cotidie linguis confodiuntur.

Sed, ut ad conpendium veniam, certe quod inlaturus sum aequissimum est. Edidi aliquid quod non habetur in graeco vel aliter habetur quam a me versum ,est. Quid interpretem laniant? Interrogent Hebraeos et ipsis auctoribus translationi meae vel adrogent vel derogent fidem. Porro aliud est, si clausis, quod dicitur, oculis mihi volunt maledicere et non imitantur Graecorum studium et benivolentiam, qui post Septuaginta translatores iam Christi Evangelio coruscante Iudaeos et Hebionitas legis veteris interpretes, Aquilam videlicet, Symmachum et Theodotionem, et curiose legunt et per Origenis laborem in εξαπλοις ecclesiis dedicarunt. Quanto magis Latini grati esse deberent, quod exultantem cernerent Graeciam a se aliquid mutuari. Primum enim magnorum sumptuum est et infinitae difficultatis exemplaria posse habere omnia, deinde etiam qui habuerint et hebraei sermonis ignari sunt, magis errabunt ignorantes quis e multis verius dixerit. Quod etiam sapientissimo cuidam nuper apud Graecos accidit, ut interdum Scripturae sensum relinquens uniuscuiuslibet interpretis sequeretur errorem. Nos autem, qui hebraeae linguae saltim parvam habemus scientiam et latinus nobis utcumque sermo non deest, et de aliis magis possumus iudicare et ea quae ipsi intellegimus in nostra lingua expromere. Itaque licet excetra sibilet "victorque Sinon incendia iactet", numquam meum iuvante Christo silebit eloquium, etiam praecisa lingua balbuttiet. Legant qui volunt, qui nolunt abiciant. Eventilent apices, litteras calumnientur, magis vestra caritate provocabor ad studium, quam illorum detractione et odio deterrebor. explicit prologus

INCIPIT PROLOGUS TOBIAE

Cromatio et Heliodoro episcopis Hieronymus in Domino salutem. Mirari non desino exactionis vestrae instantiam. Exigitis enim, ut librum chaldeo sermone conscriptum ad latinum stilum traham, librum utique Tobiae, quem Hebraei de catalogo divinarum Scripturarum secantes, his quae Agiografa memorant manciparunt. Feci satis desiderio vestro, non tamen meo studio. Arguunt enim nos Hebraeorum studia et inputant nobis, contra suum canonem latinis auribus ista transferre. Sed melius esse iudicans Pharisaeorum displicere iudicio et episcoporum iussionibus deservire, institi ut potui, et quia vicina est Chaldeorum lingua serrnoni hebraico, utriusque linguae peritissimum loquacem repperiens, unius diei laborem arripui et quicquid ille mihi hebraicis verbis expressit, haec ego accito notario, sermonibus latinis exposui.

Orationibus vestris mercedem huius operis conpensabo, cum gratum vobis didicero me quod iubere estis dignati conplesse. explicit prologus

INCIPIT PROLOGUS IUDITH

Apud Hebraeos liber Iudith inter Agiografa legitur; cuius auctoritas ad roboranda illa quae in contentione veniunt, minus idonea iudicatur. Chaldeo tamen sermone conscriptus inter historias conputatur. Sed quia hunc librum sinodus nicena in numero Sanctarum Scripturarum legitur conputasse, adquievi postulationi vestrae, immo exactioni, et sepositis occupationibus quibus vehementer artabar, huic unam lucubratiunculam dedi, magis sensum e sensu quam ex verbo verbum transferens. Multorum codicum varietatem vitiosissiraam amputavi; sola ea quae intellegentia integra in verbis chaldeis invenire potui, latinis expressi.

Accipite Iudith viduam, castitatis exemplum, et triumphali laude perpetuis eam praeconiis declarate. Hanc enim non solum feminis, sed et viris imitabilem dedit, qui, castitatis eius remunerator, virtutem talem tribuit, ut invictum omnibus hominibus vinceret, insuperabilem superaret. explicit prologus

INCIPIT PROLOGUS HESTER

Librum Hester variis translatoribus constat esse vitiatum. Quem ego de archivis Hebraeorum elevans verbum e verbo pressius transtuli. Quem librum editio vulgata laciniosis hinc inde verborum funibus trahit, addens ea quae ex tempore dici poterant et audiri, sicut solitum est scolaribus disciplinis sumpto themate excogitare, quibus verbis uti potuit qui iniuriam passus est vel ille qui iniuriam fecit.

Vos autem, o Paula et Eustochium, quoniam et bibliothecas Hebraeorum studuistis intrare et interpretum certamina conprobastis, tenentes Hester hebraicum librum, per singula verba nostram translalionem aspicite, ut possitis agnoscere me nihil etiam augmentasse addendo, sed fideli testimonio simpliciter, sicut in hebraeo habetur, historiam hebraicam latinae linguae tradidisse. Nec affectamur laudes hominum nec vituperationes expavescimus. Deo enim placere curantes minas hominum penitus non timemus,quoniam"dissipat Deus ossa eorum qui hominibus placere desiderant" et secundum Apostolum qui huiusmodi sunt "servi Christi esse non possunt". explicit prologus

INCIPIT PROLOGUS SANCTI HIERONYMI IN LIBRO IOB

Cogor per singulos Scripturae divinae libros adversariorum respondere maledictis, qui interpretationem meam reprehensionem Septuaginta interpretum criminantur, quasi non et apud Graecos Aquila, Symmachus et Theodotion vel verbum e verbo, vel sensum de sensu, vel ex utroque commixtum et medie temperatum genus translationis expresserint, et omnia Veteris Instrumenti volumina Origenes obelis asteriscisque distinxerit, quos vel additos vel de Theodotione sumptos translationi antiquae inseruit, probans defuisse quod additum est. Discant igitur obtrectatores mei recipere in toto quod in partibus susceperunt aut interpretationem meam cum asteriscis suis radere. Neque enim fieri potest, ut quos plura intermisisse susceperint, non eosdem etiam in quibusdam errasse fateantur, praecipue in Iob, cui si ea quae sub asteriscis addita sunt subtraxeris, pars maxima detruncabitur. Et hoc dumtaxat apud Graecos. Ceterum apud Latinos ante eam translationem quam sub asteriscis et obelis nuper edidimus, septingenti ferme aut octingenti versus sunt, ut decurtatus et laceratus conrosusque liber foeditatem sui publice legentibus praebeat. Haec autem translatio nullum de veteribus sequitur interpretem, sed ex ipso hebraico arabicoque sermone et interdum syro, nunc verba, nunc sensus, nunc simul utrumque resonabit. Obliquus enim etiam apud Hebraeos totus liber fertur et lubricus et quod graece rethores vocant εσχηματισμενος dumque aliud loquitur aliud agit, ut si velis anguillam aut murenulam strictis tenere manibus, quanto fortius presseris, tanto citius elabitur. Memini me ob intellegentiam huius voluminis lyddeum quemdam praeceptorem qui apud Hebraeos primas habere putabatur, non parvis redemisse nummis, cuius doctrina an aliquid profecerim nescio, hoc unum scio non potuisse me interpretari nisi quod ante intellexeram.

A principio itaque voluminis usque ad verba Iob apud Hebraeos prosa oratio est. Porro a verbis Iob in quibus ait: "Pereat dies in qua natus sum et nox in qua dictum est: Conceptus est homo" usque ad eum locum, ubi ante finem voluminis scriptum est: "Idcirco ipse me reprehendo et ago paenitentiam in favilla et cinere", exametri versus sunt, dactilo spondeoque currentes et propter linguae idioma crebro recipientes et alios pedes non earundem syllabarum, sed eorundem temporum. Interdum quoque rithmus ipse dulcis et tinnulus fertur numeris lege solutis, quod metrici magis quam simplex lector intellegunt. A supradicto autem versu usque ad finem libri parvum comma quod remanet prosa oratione contexitur. Quod si cui videtur incredulum, metra scilicet esse apud Hebraeos et in morem nostri Flacci graecique Pindari et Alchei et Saffo vel Psalterium vel Lamentationes Hieremiae vel omnia ferme Scripturarum cantica conprehendi, legat Filonem, Iosepphum, Origenem, caesariensem Eusebium, et eorum testimonio me verum dicere conprobabit.

Audiant quapropter canes mei idcirco me in hoc volumine laborasse, non ut interpretationem antiquam reprehenderem, sed ut ea quae in illa aut obscura sunt aut omissa aut certe scriptorum vitio depravata, manifestiora nostra interpretatione fierent, qui et hebraeum sermonem ex parte didicimus et in latino paene ab ipsis incunabulis inter grammaticos et rethores et philosophos detriti sumus. Quod si apud Graecos, post Septuaginta editionem, iam Christi Evangelio coruscante, iudaeus Aquila, et Symmachus ac Theodotion iudaizantes heretici sunt recepti, qui multa mysteria Salvatoris subdola interpretatione celarunt et tamen in εξαπλοις habentur apud ecclesias et explanantur ab ecclesiasticis viris, quanto magis ego christianus, de parentibus christianis et vexillum crucis in mea fronte portans, cuius studium fuit omissa repetere, depravata corrigere et sacramenta Ecclesiae puro et fideli aperire sermone, vel a fastidiosis vel a malignis lectoribus non debeo reprobari? Habeant qui volunt veteres libros vel in membranis purpureis auro argentoque descriptos, vel uncialibus, ut vulgo aiunt, litteris onera magis exarata quam codices, dum mihi meisque permittant pauperes habere scidulas et non tam pulchros codices quam emendatos. Utraque editio, et Septuaginta iuxta Graecos et mea iuxta Hebraeos, in latinum meo labore translata est. Eligat unusquisque quod vult et studiosum se magis quam malivolum probet. explicit prologus

INCIPIT PRAEFATIO EUSEBII HIERONYMI IN LIBRO PSALMORUM

Psalterium Romae dudum positus emendaram et iuxta Septuaginta interpretes, licet cursim, magna illud ex parte correxeram. Quod quia rursum videtis, o Paula et Eustochium, scriptorum vitio depravatum plusque antiquum errorem quam novam emendationem valere, cogitis ut veluti quodam novali scissum iam arvum exerceam et obliquis sulcis renascentes spinas eradicem, aequum esse dicentes, ut quod crebro male pullulat, crebrius succidatur. Unde consueta praefatione commoneo tam vos quibus forte labor iste desudat, quam eos qui exemplaria istiusmodi habere voluerint, ut quae diligenter emendavi, cum cura et diligentia transcribantur. Notet sibi unusquisque vel iacentem lineam vel signa radiantia, id est vel obelos vel asteriscos, et ubicumque virgulam viderit praecedentem, ab ea usque ad duo puncta quae inpressimus sciat in Septuaginta translatoribus plus haberi; ubi autem stellae similitudinem perspexerit, de hebraeis voluminibus additum noverit, aeque usque ad duo puncta, iuxta Theodotionis dumtaxat editionem qui simplicitate sermonis a Septuaginta interpretibus non discordat. Haec ego et vobis et studioso cuique fecisse me sciens, non ambigo multos fore qui vel invidia vel supercilio "malint contemnere videri praeclara quam discere", et e turbulento magis rivo quam de purissimo fonte potare. explicit praefatio

INCIPIT ALIA EIUSDEM PRAEFATIO

Eusebius Hieronymus Sofronio suo salutem. Scio quosdam putare Psalterium in quinque libros esse divisum, ut ubicumque apud Septuaginta interpretes scriptum est γενοιτο γενοιτο, id est fiat fiat, finis librorum sit, pro quo in hebraeo legitur amen amen. Nos autem Hebraeorum auctoritatem secuti et maxime Apostolorum qui semper in Novo Testamento Psalmorum librum nominant, unum volumen adserimus. Psalmos quoque omnes eorum testamur auctorum qui ponuntur in titulis, David scilicet et Asaph et Idithun, filiorum Core, Eman Ezraitae, Mosi et Salomonis et reliquorum, quos Ezras uno volumine conprehendit. Si enim amen, pro quo Aquila transtulit πεπιστωμενως, in fine tantum librorum ponitur et non interdum aut in exordio aut in calce sermonis sive sententiae, numquam et Salvator in Evangelio loqueretur: "Amen amen dico vobis", et Pauli epistulae in medio illud opere continerent, Moses quoque et Hieremias et ceteri in hunc modum multos haberent libros, qui in mediis voluminibus suis amen frequenter interserunt, sed et numerus viginti duorum hebraicorum librorum et mysterium eiusdem numeri commutabitur. Nam et titulus ipse hebraicus Sephar Thallim, quod interpretatur Volumen hymnorum, apostolicae auctoritati congruens, non plures libros, sed unum volumen ostendit.

Quia igitur nuper cum Hebraeo disputans quaedam pro Domino Salvatore de Psalmis testimonia protulisti, volensque ille te eludere, per sermones paene singulos adserebat non ita haberi in hebraeo ut tu de Septuaginta interpretibus opponebas, studiosissime postulasti ut post Aquilam, Symmachum et Theodotionem novam editionem latino sermone transferrem. Aiebas enim te magis interpretum varietate turbari et amore quo laberis vel translatione vel iudicio meo esse contentum. Unde inpulsus a te, cui et quae non possum negare non possum, rursum me obtrectatorum latratibus tradidi, maluique te vires potius meas quam voluntatem in amicitia quaerere. Certe confidenter dicam et multos huius operis testes citabo, me nihil dumtaxat scientem de hebraica veritate mutasse. Sicubi ergo editio mea a veteribus discreparit, interroga quemlibet Hebraeorum et liquido pervidebis me ab aemulis frustra lacerari, qui "malunt contemnere videri praeclara quam discere", perversissimi homines. Nam cum semper novas expetant voluptates, et gulae eorum vicina maria non sufficiant, cur in solo studio Scripturarum veteri sapore contenti sunt? Nec hoc dico, quo praecessores meos mordeam, aut quicquam de his arbitrer detrahendum quorum translationem diligentissime emendatam olim meae linguae hominibus dederim; sed quod aliud sit in ecclesiis Christo credentium Psalmos legere, aliud Iudaeis singula verba calumniantibus respondere.

Quod opusculum meum si in graecum ut polliceris transtuleris, αντιφιλονεικων τοις διασυρουσιν, et inperitiae meae doctissimos quoque viros testes facere volueris, dicam tibi illud Oratianum: "In silvam ne ligna feras". Nisi quod hoc habebo solamen, si in labore communi intellegam mihi et laudem et vituperationem tecum esse communem. Valere te in Domino Iesu cupio et meminisse mei. explicit praefatio

INCIPIT PROLOGUS HIERONYMI IN LIBRIS SALOMONIS

Cromatio et Heliodoro episcopis Hieronymus. Iungat epistula quos iungit sacerdotium, immo carta non dividat quos Christi nectit amor. Commentarios in Osee Amos Zacchariam Malachiamque poscitis; scripsissem, si licuisset per valitudinem. Mittitis solacia sumptuum, notarios nostros et librarios sustentatis, ut vobis potissimum nostrum sudet ingenium. Et ecce ex latere frequens turba diversa poscentium, quasi aut aequum sit me vobis esurientibus aliis laborare, aut in ratione dati et accepti cuiquam praeter vobis obnoxius sim. Itaque longa aegrotatione fractus, ne penitus hoc anno reticerem et apud vos mutus essem, tridui opus vestro nomini consecravi, interpretationem videlicet trium Salomonis voluminum, Masloth, quas Hebraei Parabolas, vulgata editio Proverbia vocat, Coeleth, quem graece Ecclesiasten, latine Contionatorem possumus dicere, Sirassirim, quod in nostram linguam vertitur Canticum canticorum.

Fertur et παναρετος Iesu filii Sirach liber, et alius ψευδεπιγραφος qui Sapientia Salomonis inscribitur. Quorum priorem et hebraicum repperi, non Ecclesiasticum ut apud Latinos, sed Parabolas praenotatum; cui iuncti erant Ecclesiastes et Canticum canticorum, ut similitudinem Salomonis non solum librorum numero, sed et materiarum genere coaequaret. Secundus apud Hebraeos nusquam est, quin et ipse stilus graecam eloquentiam redolet; et nonnulli scriptorum veterum hunc Iudaei Filonis adfirmant. Sicut ergo Iudith et Tobi et Macchabeorum libros legit quidem Ecclesia, sed inter canonicas scripturas non recipit, sic et haec duo volumina legat ad aedificationem plebis, non ad auctoritatem ecclesiasticorum dogmatum confirmandam.

Si cui sane Septuaginta interpretum magis editio placet, habet eam a nobis olim emendatam; neque enim sic nova condimus ut vetera destruamus. Et tamen, cum diligentissime legerit, sciat magis nostra intellegi, quae non in tertium vas transfusa coacuerint, sed statim de praelo purissimae commendata testae suum saporem servaverint. explicit prologus.

INCIPIT PROLOGUS IN LIBRO IESU FILII SIRACH

Multorum nobis et magnorum per Legem et Prophetas aliosque qui secuti sunt illos sapientiam demonstratam, in quibus oportet laudare Israhel doctrinae et sapientiae causa; quia non solum ipsos loquentes necesse est peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri.

Avus meus Iesus postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis Legis et Prophetarum et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, volui et ipse scribere aliquid horum quae ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut desiderantes discere et illorum periti facti magis magisque adtendant animo et confirmentur ad legitimam vitam.

Hortor itaque venire vos cum benevolentia et adtentiore studio lectionem facere, et veniam habere in illis in quibus videmur sequentes imaginem sapientiae et deficere in verborum conpositione. Nam deficiunt verba hebraica quando translata fuerint ad alteram linguam; non solum autem haec, sed et ipsa Lex et Prophetae ceteraque librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur.

Nam in octavo et tricesimo anno temporibus Ptolomei Euergetis regis, postquam perveni in Aegyptum et cum multum temporis ibi fecissem, inveni libros relictos non parvae neque contemnendae doctrinae.

Itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi istum librum; et multa vigilia adtuli doctrinam in spatio temporis, ad illa quae ad finem ducunt librum dare, et illis qui volunt animum intendere et discere quemadmodum oporteat instituere mores qui secundum legem Domini proposuerunt vitam agere. explicit prologus

INCIPIT PROLOGUS HIERONYMI IN ISAIA PROPHETA

Nemo cum Prophetas versibus viderit esse descriptos, metro eos aestimet apud Hebraeos ligari et aliquid simile habere de Psalmis vel operibus Salomonis; sed quod in Demosthene et Tullio solet fieri, ut per cola scribantur et commata, qui utique prosa et non versibus conscripserunt, nos quoque utilitati legentium providentes interpretationem novam novo scribendi genere distinximus. Ac primum de Isaia sciendum quod in sermone suo disertus sit, quippe ut vir nobilis et urbanae elegantiae nec habens quicquam in eloquio rusticitatis admixtum. Unde accidit, ut prae ceteris florem sermonis eius translatio non potuerit conservare. Deinde etiam hoc adiciendum, quod non tam propheta dicendus sit quam evangelista. Ua enim universa Christi Ecclesiaeque mysteria ad liquidum persecutus est, ut non eum putes de futuro vaticinari, sed de praeteritis historiam texere. Unde conicio noluisse tunc temporis Septuaginta interpretes fidei suae sacramenta perspicue ethnicis prodere, ne sanctum canibus et margaritas porcis darent, quae, cum hanc editionem legeritis, ab illis animadvertetis abscondita.

Nec ignoro quanti laboris sit Prophetas intellegere nec facile quempiam posse iudicare de interpretatione, nisi intellexerit ante quae legerit, nosque patere morsibus plurimorum, qui stimulante invidia quod consequi non valent despiciunt. Sciens ergo et prudens in flammam mitto manum et nihilominus hoc a fastidiosis lectoribus precor, ut quomodo Graeci post Septuaginta translatores Aquilam et Symmachum et Theodotionem legunt vel ob studium doctrinae suae vel ut Septuaginta magis ex conlatione eorum intellegant, sic et isti saltem unum post priores habere dignentur interpretem. Legant prius, et postea despiciant, ne videantur non ex iudicio, sed ex odii praesumptione ignorata damnare.

Prophetavit autem Isaias in Hierusalem et in Iudaea, necdum decem tribubus in captivitatem ductis, ac de utroque regno nunc commixtim, nunc separatim texit oraculum. Et cum interdum ad praesentem respiciat historiam et post babyloniam captivitatem reditum populi significet in Iudaeam, tamen omnis ei cura de vocatione gentium et de adventu Christi est. Quem quanto plus amatis, o Paula et Eustochium, tanto magis ab eo petite, ut pro obtrectatione praesenti, qua me indesinenter aemuli laniant, ipse mihi mercedem restituat in futurum, qui scit me ob hoc in peregrinae linguae eruditione sudasse, ne Iudaei de falsitate scripturarum ecclesiis eius diutius insultarent. explicit prologus

INCIPIT PROLOGUS HIERONYMI IN LIBRO HIEREMIAE PROPHETAE

Hieremias propheta, cui hic prologus scribitur, sermone quidem apud Hebraeos Esaia et Osee et quibusdam aliis prophetis videtur esse rusticior, sed sensibus par est, quippe qui eodem spiritu prophetaverit. Porro simplicitas eloquii de loco ei in quo natus est accidit. Fuit enim Anathothites, qui est usque hodie viculus tribus ab Hierosolymis distans milibus, sacerdos ex sacerdotibus et in matris utero sanctificatus, virginitate sua evangelicum virum Christi Ecclesiae dedicans. Hic vaticinari exorsus est puer et captivitatem urbis atque Iudaeae non solum spiritu, sed et oculis carnis intuitus est. Iam decem tribus Israhel Assyrii in Medos transtulerant, iam terras earum coloniae gentium possidebant. Unde in Iuda tantum et Beniamin prophetavit et civitatis suae ruinas quadruplici planxit alfabeto, quod nos mensurae metri versibusque reddidimus. Praeterea ordinem visionum, qui apud Graecos et Latinos omnino confusus est, ad pristinam fidem correximus. Librum autem Baruch, notarii eius, qui apud Hebraeos nec Iegitur nec habetur, praetermisimus, pro his omnibus maledicta ab aemulis praestolantes, quibus me necesse est per singula opuscula respondere. Et hoc patior, quia vos cogitis. Ceterum ad conpendium mali rectius fuerat modum furori eorum silentio meo ponere, quam cotidie novi aliquid scriptitantem invidorum insaniam provocare. explicit prologus

INCIPIT PROLOGUS HIEZECHIELIS PROPHETAE

Hiezechiel propheta cum Ioachim rege Iudae captivus ductus est in Babylonem ibique his qui cum eo capti fuerant prophetavit, paenitentibus quod ad Hieremiae vaticinium se ultro adversariis tradidissent et viderent adhuc urbem Hierosolymam stare, quam ille casuram esse praedixerat. Tricesimo autem aetatis suae anno et captivitatis quinto exorsus est ad concaptivos loqui. Et eodem tempore, licet posterior, hic in Chaldea, Hieremias in Iudaea prophetaverunt. Sermo eius nec satis disertus nec admodum rusticus est, sed ex utroque medie temperatus. Sacerdos et ipse sicut et Hieremias, principia voluminis et finem magnis habens obscuritatibus involuta. Sed et vulgata eius editio non multum distat ab hebraico. Unde satis miror quid causae extiterit, ut si eosdem in universis libris habemus interpretes, in aliis eadem, in aliis diversa transtulerint. Legite igitur et hunc iuxta translationem nostram quia, per cola scriptus et commata, manifestiorem sensum legentibus tribuit. Si autem amici mei et hunc subsannaverint, dicite eis quod nemo eos conpellat ut scribant. Sed vereor ne illud eis eveniat, quod graece significantius dicitur, ut vocentur φαγολοιδοροι. explicit prologus

INCIPIT PROLOGUS HIERONYMI IN DANIHELE PROPHETA

Danihelem prophetam iuxta Septuaginta interpretes Domini Salvatoris ecclesiae non legunt, utentes Theodotionis editione, et hoc cur acciderit nescio. Sive enim, quia sermo chaldaicus est et quibusdam proprietatibus a nostro eloquio discrepat, noluerunt Septuaginta interpretes easdem lineas in translatione servare, sive sub nomine eorum ab alio nescio quo non satis chaldeam linguam sciente editus liber est, sive aliud quid causae extiterit ignorans, hoc unum adfirmare possum, quod multum a veritate discordet et recto iudicio repudiatus sit. Sciendum quippe Danihelem maxime et Ezram hebraicis quidem litteris, sed chaldaico sermone conscriptos, et unam Hieremiae pericopen, Iob quoque cum arabica lingua habere plurimam societatem.

Denique et ego adulescentulus, post Quintiliani et Tullii lectionem ac flores rethoricos, cum me in linguae huius pistrinum reclusissem et multo sudore multoque tempore vix coepissem halantia stridentiaque verba resonare et quasi per cryptam ambulans rarum desuper lumen aspicere, inpegi novissime in Danihelem et tanto taedio affectus sum, ut desperatione subita omnem veterem laborem voluerim contemnere. Verum, adhortante me Hebraeo et illud mihi sua lingua crebrius ingerente: "labor omnia vicit inprobus", qui mihi videbar sciolus inter eos, coepi rursum discipulus esse chaldaicus. Et ut vere fatear, usque ad praesentem diem magis possum sermonem chaldeum legere et intellegere quam sonare.

Haec idcirco, ut difficultatem vobis Danihelis ostenderem, qui apud Hebraeos nec Susannae habet historiam nec hymnum trium puerorum nec Belis draconisque fabulas, quas nos, quia in tote orbe dispersae sunt, veru ante posito easque iugulante subiecimus, ne videremur apud inperitos magnam partem voluminis detruncasse. Audivi ego quendam de praeceptoribus Judaeorum, cum Susannae derideret historiam et a Graeco nescio quo diceret esse confictam, illud opponere quod Origeni quoque Africanus opposuit, ετυμολογιας has απο του σχινου σχισαι και απο του πρινου πρισαι de graeco sermone descendere. Cuius rei nos intellegentiam nostris hanc possumus dare, ut verbi gratia dicamus ab arbore ilice dixisse eum "ilico pereas" et a lentisco "in lentem te comminuat angelus" vel "non lente pereas" aut "lentus, id est flexibilis, ducaris ad mortem" sive aliud quid ad arboris nomen conveniens. Deinde tantum fuisse otii tribus pueris cavillabatur, ut in camino aestuantis incendii metro luderent et per ordinem ad laudem Dei elementa omnia provocarent, aut quod miraculum divinaeque adspirationis indicium, vel draconem interfectum offa picis vel sacerdotum Belis machinas deprehensas, quae magis prudentia sollertis viri quam prophetali essent spiritu perpetrata. Cum vero ad Abacuc venerat et de Iudaea ad Chaldeam raptum discoforum lectitabat, quaerebat exemplum, ubi legissemus in toto Veteri Testamento quemquam sanctorum gravi volasse corpore et in puncto horae tanta terrarum spatia transisse. Cui cum quidam e nostris satis promptulus ad loquendum Hiezecihel adduxisset in medium et diceret eum de Chaldea in Iudeam fuisse translatum, derisit hominem et ex ipso volumine demonstravit Hiezecihelem in spiritu se vidisse transpositum. Denique et Apostolum nostrum, videlicet ut eruditum virum et qui Legem ab Hebraeis didicisset, non fuisse ausum adfirmare se raptum in corpore, sed dixisse: "Sive in corpore sive extra corpus, nescio, Deus scit". His et talibus argumentis apocryfas in libro Ecclesiae fabulas arguebat.

Super qua re lectoris arbitrio iudicium derelinquens, illud admoneo non haberi Danihelem apud Hebraeos inter Prophetas, sed inter eos qui Agiografa conscripserunt. In tres siquidem partes omnis ab eis Scriptura dividitur, in Legem, in Prophetas, in Agiografa, id est, in quinque et octo et undecim libros; de quo non est huius temporis disserere. Quae autem ex hoc propheta, immo contra hunc librum, Porphyrius obiciat, testes sunt Methodius, Eusebius, Apollinaris, qui multis versuum milibus eius vesaniae respondentes, nescio an curioso lectori satisfecerint. Unde obsecro vos, o Paula et Eustochium, fundatis pro me ad Dominum preces, ut quamdiu in hoc corpusculo sum, scribam aliquid gratum vobis, utile Ecclesiae, dignum posteris. Praesentium quippe iudiciis non satis moveor, qui in utramque partem aut amore labuntur aut odio. explicit prologus

INCIPIT PROLOGUS DUODECIM PROPHETARUM

Non idem ordo est duodecim Prophetarum apud Hebraeos, qui et apud nos. Unde secundum id quod ibi legitur, hic quoque dispositi sunt. Osee commaticus est et quasi per sententias loquens. Iohel planus in principiis, in fine obscurior. Et usque ad Malachiam habent singuli proprietates suas, quem Ezram scribam legisque doctorem Hebraei autumant. Et quia longum est nunc de omnibus dicere, hoc tantum vos, o Paula et Eustochium, admonitas volo, unum librum esse duodecim Prophetarum, et Osee συνχρονον Esaiae, Malachiam vero Aggei et Zacchariae fuisse temporibus. In quibus autem tempus non praefertur in titulo, sub illis eos regibus prophetasse sub quibus et hii qui ante eos habent titulos prophetaverunt. explicit prologus

INCIPIT PRAEFATIO SANCTI HIERONYMI PRESBYTERI IN EVANGELIO

Beato papae Damaso Hieronymus. Novum opus facere me cogis ex veteri, ut post exemplaria Scripturarum toto orbe dispersa quasi quidam arbiter sedeam et, quia inter se variant, quae sint illa quae cum graeca consentiant veritate decernam. Pius labor, sed periculosa praesumptio, iudicare de ceteris ipsum ab omnibus iudicandum, senis mutare linguam et canescentem mundum ad initia retrahere parvulorum. Quis enim doctus pariter vel indoctus, cum in manus volumen adsumpserit et a saliva quam semel inbibit viderit discrepare quod lectitat, non statim erumpat in vocem, me falsarium me clamans esse sacrilegum, qui audeam aliquid in veteribus libris addere, mutare, corrigere? Adversum quam invidiam duplex causa me consolatur: quod et tu qui summus sacerdos es fieri iubes, et verum non esse quod variat etiam maledicorum testimonio conprobatur. Si enim latinis exemplaribus fides est adhibenda, respondeant quibus; tot sunt paene quot codices. Sin autem veritas est quaerenda de pluribus, cur non ad graecam originem revertentes ea quae vel a vitiosis interpretibus male edita vel a praesumptoribus inperitis emendata perversius vel a librariis dormitantibus aut addita sunt aut mutata corrigimus? Neque vero ego de Veteri disputo Testamento, quod a septuaginta senioribus in graecam linguam versum tertio gradu ad nos usque pervenit. Non quaero quid Aquila quid Symmachus sapiant, quare Theodotion inter novos et veteres medius incedat; sit illa vera interpretatio quam Apostoli probaverunt. De Novo nunc loquor Testamento, quod graecum esse non dubium est, excepto Apostolo Mattheo qui primus in Iudaea evangelium Christi hebraeis litteris edidit. Hoc certe cum in nostro sermone discordat et diversos rivulorum tramites ducit unio, de fonte quaerendum est. Praetermitto eos codices quos a Luciano et Hesychio nuncupatos paucorum hominum adserit perversa contentio, quibus utique nec in Veteri instrumento post septuaginta interpretes emendare quid licuit nec in Novo profuit emendasse, cum multarum gentium linguis Scriptura ante translata doceat falsa esse quae addita sunt.

Igitur haec praesens praefatiuncula pollicetur quattuor tantum evangelia, quorum ordo iste est Mattheus Marcus Lucas Iohannes, codicum graecorum emendata conlatione sed veterum. Quae ne multum a lectionis latinae consuetudine discreparent, ita calamo imperavimus ut, his tantum quae sensum videbantur mutare correctis, reliqua manere pateremur ut fuerant.

Canones quoque, quos Eusebius caesariensis episcopus alexandrinum secutus Ammonium in decem numeros ordinavit, sicut in graeco habentur expressimus, quo si quis de curiosis voluerit nosse quae in evangeliis vel eadem vel vicina vel sola sint, eorum distinctione cognoscat. Magnus siquidem hic in nostris codicibus error inolevit, dum quod in eadem re alius evangelista plus dixit, in alio quia minus putaverint addiderunt; vel dum eundem sensum alius aliter expressit, ille qui unum e quattuor primum legerat, ad eius exemplum ceteros quoque aestimaverit emendandos. Unde accidit ut apud nos mixta sint omnia, et in Marco plura Lucae atque Matthei, rursum in Mattheo Iohannis et Marci, et in ceteris reliquorum quae aliis propria sunt inveniantur. Cum itaque canones legeris qui subiecti sunt, confusionis errore sublato, et similia omnium scies et singulis sua quaeque restitues. In canone primo concordant quattuor, Mattheus Marcus Lucas Iohannes; in secundo tres, Mattheus Marcus Lucas; in tertio tres, Mattheus Lucas Iohannes; in quarto tres, Mattheus Marcus Iohannes; in quinto duo, Mattheus Lucas; in sexto duo, Mattheus Marcus; in septimo duo, Mattheus Iohannes; in octavo duo, Lucas Marcus; in nono duo, Lucas Iohannes; in decimo propria unusquisque, quae non habentur in aliis, ediderunt. Singulis evangeliis ab uno incipiens usque ad finem librorum dispar numerus increscit. Hic nigro colore praescriptus sub se habet alium ex minio numerum discolorem, qui ad decem usque procedens indicat, prior numerus in quo sit canone requirendus. Cum igitur aperto codice verbi gratia illud sive illud capitulum scire volueris cuius canonis sit, statim ex subiecto numero doceberis, et recurrens ad principia in quibus canonum est distincta congeries, eodemque statim canone ex titulo frontis invento, illum quem quaerebas numerum eiusdem evangelistae qui et ipse ex inscriptione signatur invenies, atque e vicinia ceterorum tramitibus inspectis, quos numeros e regione habeant adnotabis; et cum scieris, recurres ad volumina singulorum et sine mora, reppertis numeris quos ante signaveras, repperies et loca in quibus vel eadem vel vicina dixerunt.

Opto ut in Christo valeas et memineris mei, papa beatissime. explicit praefatio

INCIPIT PROLOGUS IN EPISTULIS PAULI APOSTOLI

Primum quaeritur quare post Evangelia, quae supplementum Legis sunt et in quibus nobis exempla et praecepta vivendi plenissime digesta sunt, voluerit Apostolus has epistulas ad singulas ecclesias destinare. Hac autem causa factum videtur, ut scilicet initia nascentis Ecclesiae novis causis existentibus praemuniret, ut et praesentia atque orientia resecaret vitia et post futuras excluderet quaestiones, exemplo prophetarum qui post editam legem Mosi, in qua omnia Dei mandata legebantur, nihilominus tamen doctrina sua rediviva semper populi conpressere peccata et propter exemplum libris ad nostram etiam memoriam transmiserunt. Deinde quaeritur cur non amplius quam decem epistulas ad ecclesias scripserit; decem sunt enim cum illa quae dicitur ad Hebraeos, nam reliquae quattuor ad discipulos specialiter sunt porrectae. Ut ostenderet Novum non discrepare a Veteri Testamento et se contra legem non facere Mosi, ad numerum primorum decalogi mandatorum suas epistulas ordinavit et, quot ille praeceptis a Pharaone instituit liberatos, totidem hic epistulis a diaboli et idolatriae servitute edocet adquisitos. Nam et duas tabulas lapideas duorum Testamentorum figuram habuisse viri eruditissimi tradiderunt.

Epistulam sane quae ad Hebraeos scribitur quidam Pauli non esse contendunt, eo quod non sit eius nomine titulata, et propter sermonis stilique distantiam, sed aut Barnabae iuxta Tertullianum aut Lucae iuxta quosdam vel eerte Clementis discipuli apostolorum et episcopi romanae ecclesiae post apostolos ordinati. Quibus respondendum est: si propterea Pauli non erit quia eius non habet nomen, ergo nec alicuius erit quia nullius nomine titulatur; quod si absurdum est, ipsius magis esse credenda est quae tanto doctrinae suae fulget eloquio. Sed quoniam apud Hebraeorum ecclesias quasi destructor Legis falsa suspicione habebatur, voluit tacito nomine de figuris Legis et veritate Christi reddere rationem, ne odium nominis fronte praelati utilitatem excluderet lectionis. Non est sane mirum, si eloquentior videatur in proprio id est hebraeo quam in peregrino id est graeco, quo ceterae epistulae sunt scriptae sermone. Movet etiam quosdam quare Romanorum epistula in primo sit posita, cum eam non primam scriptam ratio manifestet. Nam hanc se proficiscentem Hierosolymam scripsisse testatur, cum Corinthios et alios ante iam, ut ministerium quod secum portaturus erat colligerent, litteris adhortatus sit. Unde intellegi quidam volunt ita omnes epistulas ordinatas, ut prima poneretur quae posterior fuerat destinata, ut per singulas epistulas gradibus ad perfectiora veniretur. Romanorum namque plerique tam rudes erant, ut non intellegerent Dei se gratia et non suis meritis esse salvatos, et ob hoc duo inter se populi conflictarent. Idcirco illos indigere adserit confirmari, vitia gentilitatis priora commemorans. Corinthiis autem iam dicit scientiae gratiam esse concessam, et non tam omnes increpat quam cur peccantes non increpaverint reprehendit, sicut ait: "Auditur inter vos fornicatio", et iterum: "Congregatis vobis cum meo spiritu tradere huiusmodi Satanae". In secunda vero laudantur et ut magis ac magis proficiant admonentur. Galatae iam nullius criminis arguuntur, nisi quod callidissimis pseudoapostolis crediderunt. Ephesii sane nulla reprehensione sed multa laude sunt digni, quia fidem apostolicam servaverunt. Philippenses etiam multo magis conlaudantur, qui nec audire quidem falsos apostolos voluerunt. Colosenses autem tales erant ut, cum ab Apostolo visi corporaliter non fuissent, hac laude digni haberentur: "Et si corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum gaudens et videns ordinem vestrum". Thessalonicenses nihilotninus in duabus epistulis omni laude prosequitur, eo quod non solum fidem inconcussam servaverint veritatis, sed etiam in persecutione civium fuerint constantes inventi. De Hebraeis vero quid dicendum est, quorum Thessalonicenses qui plurimum laudati sunt imitatores facti esse dicuntur, sicut ipse ait: "Et vos fratres imitatores facti estis ecclesiarum Dei quae sunt in Iudaea, eodem enim passi estis et vos a contribulibus vestris quae et illi a Iudaeis". Apud ipsos quoque Hebraeos eadem commemorat dicens: "Nam et vinctis conpassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam". explicit prologus

From R. Weber, Biblia Sacra iuxta Vulgatam versionem, Stuttgart, 3rd edition (1983).

The Bible Christian Latin The Latin Library The Classics Page