EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

[1] Initium evangelii Iesu Christi Filii Dei. 2 Sicut scriptum est in Isaia propheta: "Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam,

3 vox clamantis in deserto:
'Parate viam Domini;
rectas facite semitas eius'.

4 Fuit Ioannes Baptista in deserto baptizans et praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum. 5 Et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua. 6 Et erat Ioannes vestitus pilis cameli, et zona pellicia circa lumbos eius, et lucustas et mel silvestre edebat. 7 Et praedicabat dicens: "Venit fortior me post me, cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calciamentorum eius. 8 Ego baptizavi vos aqua; ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto."

9 Et factum est in diebus illis, venit Iesus a Nazareth Galilaeae et baptizatus est in Iordane ab Ioanne. 10 Et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et Spiritum tamquam columbam descendentem et manentem in ipso. 11 Et vox facta est de caelis: "Tu es Filius meus dilectus; in te complacui."

12 Et statim Spiritus expellit eum in desertum. 13 Et erat in deserto quadraginta diebus et quadraginta noctibus et temptabatur a Satana; eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi.

14 Postquam autem traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium regni Dei 15 et dicens: "Impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei; paenitemini et credite evangelio." 16 Et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem eius mittentes retia in mare; erant enim piscatores. 17 Et dixit eis Iesus: "Venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum." 18 Et protinus relictis retibus secuti sunt eum. 19 Et progressus inde pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem eius et ipsos in navi componentes retia; 20 et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercennariis secuti sunt eum.

21 Et ingrediuntur Capharnaum et statim sabbatis ingressus synagogam docebat eos. 22 Et stupebant super doctrina eius; erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae. 23 Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo; et exclamavit 24 dicens: "Quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio qui sis: Sanctus Dei." 25 Et comminatus est ei Iesus dicens: "Obmutesce et exi de homine!" 26 Et discerpens eum spiritus immundus et exclamans voce magna exivit ab eo. 27 Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: "Quidnam est hoc? Doctrina cum potestate; et spiritibus immundis imperat et oboediunt ei." 28 Et processit rumor eius statim in omnem regionem Galilaeae. 29 Et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreae cum Iacobo et Ioanne. 30 Decumbebat autem socrus Simonis febricitans; et statim dicunt ei de illa. 31 Et accedens elevavit eam apprehensa manu eius; et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis.

32 Vespere autem facto, cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes; 33 et erat omnis civitas congregata ad ianuam. 34 Et curavit multos qui vexabantur variis languoribus et daemonia multa eiciebat et non sinebat loqui ea quoniam sciebant eum.

35 Et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum locum ibique orabat. 36 Et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant; 37 et cum invenissent eum dixerunt ei: "Omnes quaerunt te." 38 Et ait illis: "Eamus in proximos vicos et civitates ut et ibi praedicem; ad hoc enim veni." 39 Et erat praedicans in synagogis eorum et omni Galilaea et daemonia eiciens.

40 Et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit: "Si vis, potes me mundare." 41 Iesus autem misertus eius extendit manum suam et tangens eum ait illi: "Volo, mundare!" 42 Et cum dixisset statim discessit ab eo lepra et mundatus est. 43 Et comminatus ei statim eiecit illum 44 et dicit ei: "Vide, nemini quidquam dixeris; sed vade, ostende te principi sacerdotum et offer pro emundatione tua quae praecepit Moses in testimonium illis." 45 At ille egressus coepit praedicare et diffamare sermonem, ita ut iam non posset manifeste in civitatem introire sed foris in desertis locis esse et conveniebant ad eum undique.

[2] Et iterum intravit Capharnaum post dies, 2 et auditum est quod in domo esset. Et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad ianuam, et loquebatur eis verbum. 3 Et venerunt ferentes ad eum paralyticum qui a quattuor portabatur. 4 Et cum non possent offerre eum illi prae turba, nudaverunt tectum ubi erat et patefacientes submiserunt grabatum in quo paralyticus iacebat. 5 Cum vidisset autem Iesus fidem illorum, ait paralytico: "Fili, dimittuntur tibi peccata." 6 Erant autem illic quidam de scribis, sedentes et cogitantes in cordibus suis: 7 "Quid hic sic loquitur? Blasphemat! Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus?" 8 Quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se, dicit illis: "Quid ista cogitatis in cordibus vestris? 9 Quid est facilius, dicere paralytico 'Dimittuntur tibi peccata' an dicere 'Surge et tolle grabatum tuum et ambula'? 10 Ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis in terra dimittendi peccata--ait paralytico: 11 "Tibi dico: Surge, tolle grabatum tuum et vade in domum tuam." 12 Et statim ille surrexit et sublato grabato abiit coram omnibus, ita ut admirarentur omnes et honorificarent Deum, dicentes: "Numquam sic vidimus!"

13 Et egressus est rursus ad mare; omnisque turba veniebat ad eum et docebat eos. 14 Et cum praeteriret, vidit Levin Alphei sedentem ad teloneum et ait illi: "Sequere me." Et surgens secutus est eum. 15 Et factum est cum accumberet in domo illius, multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius. Erant enim multi qui et sequebantur eum. 16 Et scribae et Pharisaei, videntes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis, dicebant discipulis eius: "Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister vester?" 17 Hoc audito Iesus ait illis: "Non necesse habent sani medicum, sed qui male habent; non enim veni vocare iustos, sed peccatores."

18 Et erant discipuli Ioannis et Pharisaei ieiunantes. Et veniunt et dicunt illi: "Cur discipuli Ioannis et Pharisaeorum ieiunant, tui autem discipuli non ieiunant?" 19 Et ait illis Iesus: "Numquid possunt convivae nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, ieiunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt ieiunare; 20 venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt in illa die. 21 Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri; alioquin aufert supplementum novum a veteri et maior scissura fit. 22 Et nemo mittit vinum novellum in utres veteres; alioquin dirumpet vinum utres et vinum effunditur et utres peribunt. Sed vinum novum in utres novos!"

23 Et factum est iterum cum sabbatis ambularet per sata, et discipuli eius coeperunt praegredi et vellere spicas. 24 Pharisaei autem dicebant ei: "Ecce, quid faciunt sabbatis, quod non licet." 25 Et ait illis: "Numquam legistis quid fecerit David quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant? 26 Quomodo introiit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit, quos non licet manducare nisi sacerdotibus, et dedit eis, qui cum eo erant?" 27 Et dicebat eis: "Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum; 28 itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati."

[3] Et introivit iterum synagogam. Et erat ibi homo habens manum aridam; 2 et observabant eum, si sabbatis curaret, ut accusarent illum. 3 Et ait homini habenti manum aridam: "Surge in medium." 4 Et dicit eis: "Licet sabbatis bene facere an male? Animam salvam facere an perdere?" At illi tacebant. 5 Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super caecitatem cordis eorum, dicit homini: "Extende manum tuam." Et extendit, et restituta est manus illi. 6 Exeuntes autem statim Pharisaei cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent.

7 Et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare. Et multa turba a Galilaea et Iudaea secuta est eum 8 et ab Hierosolymis et ab Idumea et trans Iordanen et qui circa Tyrum et Sidonem, multitudo magna audientes quae faciebat, venerunt ad eum. 9 Et dixit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam, ne comprimerent eum. 10 Multos enim sanabat, ita ut inruerent in eum ut illum tangerent, quotquot habebant plagas. 11 Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei et clamabant dicentes: 12 "Tu es Filius Dei!" Et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum.

13 Et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse, et venerunt ad eum. 14 Et fecit ut essent Duodecim cum illo, et ut mitteret eos praedicare 15 et dedit illis potestatem curandi infirmitates et eiciendi daemonia; 16 et imposuit Simoni nomen Petrus; 17 et Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem Iacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est Filii tonitrui; 18 et Andream et Philippum et Bartholomeum et Mattheum et Thomam et Iacobum Alphei et Thaddeum et Simonem Cananeum 19 et Iudam Iscarioth, qui et tradidit illum.

20 Et veniunt ad domum; et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare. 21 Et cum audissent sui, exierunt tenere eum; dicebant enim: "In furorem versus est." 22 Et scribae, qui ab Hierosolymis descenderant, dicebant: "Beelzebub habet" et "In principe daemonum eicit daemonia." 23 Et convocatis eis, in parabolis dicebat illis: "Quomodo potest Satanas Satanan eicere? 24 Et si regnum in se dividatur, non potest stare regnum illud; 25 et si domus super semetipsam dispertiatur, non poterit domus illa stare. 26 Et si Satanas consurrexit in semetipsum dispertitus est, et non potest stare sed finem habet. 27 Nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere, nisi prius fortem alliget; et tunc domum eius diripiet. 28 Amen dico vobis: Omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae, quibus blasphemaverint; 29 qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habet remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti." 30 Quoniam dicebant: "Spiritum immundum habet."

31 Et veniunt mater eius et fratres et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum. 32 Et sedebat circa eum turba, et dicunt ei: "Ecce mater tua et fratres tui foris quaerunt te." 33 Et respondens eis ait: "Quae est mater mea et fratres mei?" 34 Et circumspiciens eos qui in circuitu eius sedebant, ait: "Ecce mater mea et fratres mei. 35 Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus et soror mea et mater est."

[4] Et iterum coepit docere ad mare. Et congregata est ad eum turba multa, ita ut in navem ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erat. 2 Et docebat eos in parabolis multa et dicebat illis in doctrina sua: 3 "Audite. Ecce exiit seminans ad seminandum. 4 Et dum seminat aliud cecidit circa viam et venerunt volucres et comederunt illud. 5 Aliud vero cecidit super petrosa, ubi non habuit terram multam, et statim exortum est quoniam non habebat altitudinem terrae; 6 et quando exortus est sol, exaestuavit et, eo quod non haberet radicem, exaruit. 7 Et aliud cecidit in spinas et ascenderunt spinae et suffocaverunt illud, et fructum non dedit. 8 Et aliud cecidit in terram bonam et dabat fructum, ascendentem et crescentem; et afferebat unum triginta et unum sexaginta et unum centum." 9 Et dicebat: "Qui habet aures audiendi, audiat."

10 Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi, qui cum eo erant cum Duodecim, parabolas. 11 Et dicebat eis: "Vobis datum est mysterium regni Dei; illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt,

12 'ut videntes videant et non videant,
et audientes audiant et non intellegant,
ne quando convertantur
et dimittantur eis peccata.'"

13 Et ait illis: "Nescitis parabolam hanc? Et quomodo omnes parabolas cognoscetis? 14 Qui seminat, verbum seminat. 15 Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum: et cum audierint, confestim venit Satanas et aufert verbum, quod seminatum est in corda eorum. 16 Et hi sunt similiter qui super petrosa seminantur: qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud 17 et non habent radicem in se, sed temporales sunt; deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum, confestim scandalizantur. 18 Et alii sunt, qui in spinis seminantur: hi sunt qui verbum audiunt 19 et aerumnae saeculi et deceptio divitiarum et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur. 20 Et hi sunt qui super terram bonam seminati sunt: qui audiunt verbum et suscipiunt et fructificant unum triginta et unum sexaginta et unum centum."

21 Et dicebat illis: "Numquid venit lucerna, ut sub modio ponatur aut sub lecto? Nonne ut super candelabrum ponatur? 22 Non enim est aliquid absconditum quod non manifestetur; nec factum est occultum sed ut in palam veniat. 23 Si quis habet aures audiendi, audiat."

24 Et dicebat illis: "Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis et adicietur vobis. 25 Qui enim habet, dabitur illi; et, qui non habet, etiam quod habet, auferetur ab illo."

26 Et dicebat: "Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo iaciat sementem in terram 27 et dormiat et exsurgat nocte ac die, et semen germinet et increscat, dum nescit ille. 28 Ultro enim terra fructificat primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica. 29 Et cum se produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis."

30 Et dicebat: "Cui assimilabimus regnum Dei aut cui parabolae comparabimus illud? 31 Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus quae sunt in terra; 32 et cum seminatum fuerit, ascendit et fit maius omnibus holeribus et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra eius aves caeli habitare."

33 Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire; 34 sine parabola autem non loquebatur eis. Seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.

35 Et ait illis illa die, cum sero esset factum: "Transeamus contra." 36 Et dimittentes turbam, assumunt eum, ita ut erat in navi; et aliae naves erant cum illo. 37 Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in navem, ita ut impleretur navis. 38 Et erat ipse in puppi supra cervical dormiens; et excitant eum et dicunt ei: "Magister, non ad te pertinet quia perimus?" 39 Et exsurgens comminatus est vento et dixit mari: "Tace, obmutesce!" Et cessavit ventus et facta est tranquillitas magna. 40 Et ait illis: "Quid timidi estis? Necdum habetis fidem?" Et timuerunt magno timore et dicebant ad alterutrum: "Quis putas est iste, quia et ventus et mare oboediunt ei?"

[5] Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum. 2 Et exeunto eo de navi, statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu immundo, 3 qui domicilium habebat in monumentis; et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare, 4 quoniam saepe compedibus et catenis vinctus dirupisset catenas et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare; 5 et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus. 6 Videns autem Iesum a longe cucurrit et adoravit eum 7 et clamans voce magna dicit: "Quid mihi et tibi, Iesu, Fili Dei summi? Adiuro te per Deum, ne me torqueas." 8 Dicebat enim illi: "Exi, spiritus immunde, ab homine." 9 Et interrogabat eum: "Quod tibi nomen est?" Et dicit ei: "Legio nomen mihi est, quia multi sumus." 10 Et deprecabatur eum multum ne se expelleret extra regionem. 11 Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens; 12 et deprecabantur eum spiritus dicentes: "Mitte nos in porcos, ut in eos introeamus." 13 Et concessit eis statim Iesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos. Et magno impetu grex praecipitatus est in mare, ad duo milia, et suffocati sunt in mare. 14 Qui autem pascebant eos, fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros; et egressi sunt videre quid esset factum. 15 Et veniunt ad Iesum; et vident illum, qui a daemonio vexabatur, sedentem vestitum et sanae mentis, et timuerunt. 16 Et narraverunt illis qui viderant qualiter factum esset ei qui daemonium habuerat et de porcis. 17 Et rogare eum coeperunt ut discederet de finibus eorum. 18 Cumque ascenderet navem, coepit illum deprecari, qui daemonio vexatus fuerat, ut esset cum illo. 19 Et non admisit eum, sed ait illi: "Vade in domum tuam ad tuos et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui." 20 Et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus, et omnes mirabantur.

21 Et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum, convenit turba multa ad illum, et erat circa mare. 22 Et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius 23 et deprecabatur eum multum dicens: "Filia mea in extremis est. Veni, impone manus super eam ut salva sit et vivat." 24 Et abiit cum illo et sequebatur eum turba multa et comprimebant illum.

25 Et mulier, quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim 26 et fuerat multa perpessa a compluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quicquam profecerat sed magis deterius habebat, 27 cum audisset de Iesu, venit in turba retro et tetigit vestimentum eius; 28 dicebat enim: "Si vel vestimentum eius tetigero, salva ero." 29 Et confestim siccatus est fons sanguinis eius, et sensit corpore quod sanata esset a plaga. 30 Et statim Iesus cognoscens in semetipso virtutem, quae exierat de eo, conversus ad turbam aiebat: "Quis tetigit vestimenta mea?" 31 Et dicebant ei discipuli sui: "Vides turbam comprimentem te et dicis 'quis me tetigit?'" 32 Et circumspiciebat videre eam, quae hoc fecerat. 33 Mulier autem timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem. 34 Ille autem dixit ei: "Filia, fides tua te salvam fecit. Vade in pace et esto sana a plaga tua."

35 Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo dicentes: "Filia tua mortua est; quid ultra vexas magistrum?" 36 Iesus autem, verbo quod dicebatur audito, ait archisynagogo: "Noli timere; tantummodo crede!" 37 Et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Ioannem fratrem Iacobi. 38 Et veniunt in domum archisynagogi; et videt tumultum et flentes et eiulantes multum, 39 et ingressus ait eis: "Quid turbamini et ploratis? Puella non est mortua, sed dormit." 40 Et irridebant eum. Ipse vero, eiectis omnibus, assumit patrem et matrem puellae et qui secum erant, et ingreditur ubi erat puella iacens; 41 et tenens manum puellae ait illi: "Talitha, cumi!"--quod est interpretatum: "Puella, tibi dico: Surge!" 42 Et confestim surrexit puella et ambulabat; erat autem annorum duodecim. Et obstupuerunt stupore maximo. 43 Et praecepit illis vehementer ut nemo id sciret, et dixit dari illi manducare

[6] Et egressus inde abiit in patriam suam, et sequebantur illum discipuli sui. 2 Et facto sabbato, coepit in synagoga docere; et multi audientes admirabantur in doctrina eius dicentes: "Unde huic haec omnia? Et quae est sapientia, quae data est illi, et virtutes tales, quae per manus eius efficiuntur? 3 Nonne iste est faber, filius Mariae, frater Iacobi et Ioseph et Iudae et Simonis? Nonne et sorores eius hic nobiscum sunt?" Et scandalizabantur in illo. 4 Et dicebat eis Iesus: "Non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua." 5 Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit; 6 et mirabatur propter incredulitatem eorum.

7 Et circumibat castella in circuitu docens. Et convocavit Duodecim et coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem spirituum immundorum; 8 et praecepit eis ne quid tollerent in via nisi virgam tantum--non peram, non panem neque in zona aes, 9 sed calceatos sandaliis--et ne induerentur duabus tunicis. 10 Et dicebat eis: "Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde. 11 Et quicumque non receperint vos nec audierint vos, exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis." 12 Et exeuntes praedicabant ut paenitentiam agerent; 13 et daemonia multa eiciebant et unguebant oleo multos aegrotos et sanabant.

14 Et audivit Herodes rex; manifestum enim factum est nomen eius. Et dicebat quia Ioannes Baptista resurrexit a mortuis, et propterea inoperantur virtutes in illo. 15 Alii autem dicebant quia Elias est. Alii vero dicebant propheta est, quasi unus ex prophetis. 16 Quo audito, Herodes ait: "Quem ego decollavi, Ioannem--hic a mortuis resurrexit!"

17 Ipse enim Herodes misit ac tenuit Ioannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam. 18 Dicebat enim Ioannes Herodi: "Non licet tibi habere uxorem fratris tui." 19 Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat: 20 Herodes enim metuebat Ioannem, sciens eum virum iustum et sanctum, et custodiebat eum, et audito eo multum haesitabat et libenter eum audiebat. 21 Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui cenam fecit principibus et tribunis et primis Galilaeae, 22 cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset et placuisset Herodi simulque recumbentibus, rex ait puellae: "Pete a me, quod vis, et dabo tibi." 23 Et iuravit illi: "Quicquid petieris, dabo tibi, usque ad dimidium regni mei." 24 Quae cum exisset, dixit matri suae: "Quid petam?" Et illa dixit: "Caput Ioannis Baptistae." 25 Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: "Volo ut protinus des mihi in disco caput Ioannis Baptistae." 26 Et contristatus rex propter iusiurandum et propter simul recumbentes noluit eam decipere; 27 sed misso speculatore praecepit afferri caput eius in disco. Et decollavit eum in carcere 28 et attulit caput eius in disco et dedit illud puellae et puella dedit matri suae. 29 Quo audito discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et posuerunt illud in monumento.

30 Et convenientes apostoli ad Iesum, renuntiaverunt illi omnia quae egerant et docuerant. 31 Et ait illis: "Venite seorsum in desertum locum et requiescite pusillum." Erant enim, qui veniebant et rediebant, multi et nec manducandi spatium habebant. 32 Et ascendentes in navi, abierunt in desertum locum seorsum. 33 Et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi, et pedestre et de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et praevenerunt eos. 34 Et exiens vidit multam turbam Iesus et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et coepit docere illos multa. 35 Et cum iam hora multa fieret, accesserunt discipuli eius dicentes: "Desertus est locus hic, et iam hora praeterivit; 36 dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos emant sibi cibos quos manducent." 37 Et respondens ait illis: "Date illis manducare." Et dixerunt ei: "Euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis manducare?" 38 Et dicit eis: "Quot panes habetis? Ite et videte." Et cum cognovissent, dicunt: "Quinque et duos pisces." 39 Et praecepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride faenum. 40 Et discubuerunt in partes per centenos et per quinquagenos. 41 Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in caelum benedixit et fregit panes et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos; et duos pisces divisit omnibus. 42 Et manducaverunt omnes et saturati sunt; 43 et sustulerunt reliquias fragmentorum duodecim cophinos plenos et de piscibus. 44 Erant autem qui manducaverunt quinque milia virorum.

45 Et statim coegit discipulos suos ascendere navem, ut praecederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum. 46 Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare. 47 Et cum sero esset, erat navis in medio mari, et ipse solus in terra. 48 Et videns eos laborantes in remigando, erat enim ventus contrarius eis et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat praeterire eos. 49 At illi, ut viderunt eum ambulantem super mare, putaverunt phantasma esse et exclamaverunt; 50 omnes enim eum viderunt et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis et dixit illis: "Confidite, ego sum; nolite timere!" 51 Et ascendit ad illos in navem, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant: 52 non enim intellexerant de panibus; erat enim cor illorum obcaecatum.

53 Et cum transfretassent, pervenerunt in terram Gennesareth et applicuerunt. 54 Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum 55 et percurrentes universam regionem illam coeperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse. 56 Et quocumque introibat in vicos vel in villas aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent; et quotquot tangebant eum salvi fiebant.

[7] Et conveniunt ad eum Pharisaei et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis; 2 et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus--id est non lotis--manducare panes, vituperaverunt. 3 Pharisaei enim et omnes Iudaei, nisi crebro lavent manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum; 4 et a foro nisi baptizentur, non comedunt; et alia multa sunt, quae tradita sunt illis servare: baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum. 5 Et interrogant eum Pharisaei et scribae: "Quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem?" 6 At ille respondens dixit eis: "Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est:

'Populus hic labiis me honorat,
cor autem eorum longe est a me;
7 in vanum autem me colunt
docentes doctrinas praecepta hominum.'

8 Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum: baptismata urceorum et calicum; et alia similia his facitis multa." 9 Et dicebat illis: "Bene irritum facitis praeceptum Dei ut traditionem vestram servetis. 10 Moses enim dixit: 'Honora patrem tuum et matrem tuam' et 'Qui maledixerit patri aut matri, morte moriatur'; 11 vos autem dicitis: 'Si dixerit homo patri aut matri: Corban--quod est donum--quodcumque ex me tibi profuerit,' 12 et ultra non dimittitis eum quicquam facere patri suo aut matri, 13 rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis; et similia huiusmodi multa facitis.

14 Et advocans iterum turbam, dicebat illis: "Audite me, omnes et intellegite: 15 Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare; sed quae de homine procedunt, illa sunt quae coinquinant hominem! 16 Si quis habet aures audiendi, audiat." 17 Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli eius parabolam. 18 Et ait illis: "Sic et vos imprudentes estis? Non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum coinquinare, 19 quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit?"--purgans omnes escas. 20 Dicebat autem: "Quae de homine exeunt, illa coinquinare hominem; 21 ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt: adulteria, fornicationes, homicidia, 22 furta, avaritiae, nequitiae, dolus, impudicitia, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia. 23 Omnia haec mala ab intus procedunt et coinquinant hominem."

24 Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis. Et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere. 25 Mulier enim statim ut audivit de eo, cuius habebat filia spiritum immundum, intravit et procidit ad pedes eius. 26 Erat autem mulier gentilis Syrophoenissa genere et rogabat eum ut daemonium eiceret de filia eius. 27 Qui dixit illi: "Sine prius saturari filios; non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere catellis." 28 At illa respondit et dicit ei: "Domine, nam et catelli sub mensa comedunt de micis puerorum." 29 Et ait illi: "Propter hunc sermonem, vade; exiit daemonium de filia tua." 30 Et cum abisset domum suam, invenit puellam iacentem supra lectum et daemonium exisse.

31 Et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos. 32 Et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum, ut imponat illi manum. 33 Et apprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas et exspuens tetigit linguam eius; 34 et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi: "Effetha," quod est "Adaperire." 35 Et statim apertae sunt aures eius, et solutum est vinculum linguae eius, et loquebatur recte. 36 Et praecepit illis, ne cui dicerent; quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant. 37 Et eo amplius admirabantur dicentes: "Bene omnia fecit, et surdos facit audire et mutos loqui!"

[8] In illis diebus iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis: 2 "Misereor super turba, quia ecce iam triduo sustinent me, nec habent quod manducent; 3 et si dimisero eos ieiunos in domum suam, deficient in via; quidam enim ex eis de longe venerunt." 4 Et responderunt ei discipuli sui: "Unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine?" 5 Et interrogavit eos: "Quot panes habetis?" Qui dixerunt: "Septem." 6 Et praecepit turbae discumbere supra terram; et accipiens septem panes, gratias agens fregit et dabat discipulis suis ut apponerent; et apposuerunt turbae. 7 Et habebant pisciculos paucos; et ipsos benedixit et iussit apponi. 8 Et manducaverunt et saturati sunt; et sustulerunt, quod superaverat de fragmentis, septem sportas. 9 Erant autem qui manducaverunt quasi quattuor milia. Et dimisit eos.

10 Et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha. 11 Et exierunt Pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab illo signum de caelo, temptantes eum. 12 Et ingemescens spiritu ait: "Quid generatio ista quaerit signum? Amen dico vobis: non dabitur generationi isti signum." 13 Et dimittens eos, ascendens iterum, abiit trans fretum.

14 Et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi. 15 Et praecipiebat eis dicens: "Videte, cavete a fermento Pharisaeorum et fermento Herodis!" 16 Et disputabant ad invicem quia panes non haberent. 17 Quo cognito Iesus ait illis: "Quid disputatis quia panes non habetis? Nondum cognoscitis, nec intellegitis? Adhuc caecatum habetis cor vestrum? 18 Oculos habentes non videtis, et aures habentes non auditis? Nec recordamini, 19 quando quinque panes fregi in quinque milia, et quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis?" Dicunt ei: "Duodecim." 20 "Quando et septem panes in quattuor milia, quot sportas fragmentorum tulistis?" Et dicunt ei: "Septem." 21 Et dicebat eis: "Quomodo nondum intellegitis?"

22 Et veniunt Bethsaida et adducunt ei caecum et rogabant eum ut illum tangeret. 23 Et apprehendens manum caeci, eduxit eum extra vicum et exspuens in oculos eius, impositis manibus suis, interrogavit eum: "Vides aliquid?" 24 Et aspiciens ait: "Video homines velut arbores ambulantes." 25 Deinde iterum imposuit manus super oculos eius; et coepit videre et restitutus est ita ut videret clare omnia. 26 Et misit illum in domum suam, dicens: "Vade in domum tuam et, si in vicum introieris, nemini dixeris."

27 Et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi; et in via interrogabat discipulos suos dicens eis: "Quem me dicunt esse homines?" 28 Qui responderunt illi dicentes: "Ioannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis." 29 Tunc dicit illis: "Vos vero quem me dicitis esse?" Respondens Petrus ait ei: "Tu es Christus." 30 Et comminatus est eis ne cui dicerent de illo.

31 Et coepit docere illos quoniam oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere. 32 Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum, Petrus coepit increpare eum. 33 Qui conversus et videns discipulos suos, comminatus est Petro dicens: "Vade retro me, Satana, quoniam non sapis quae Dei sunt sed quae sunt hominum."

34 Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: "Si quis vult post me sequi, deneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur me. 35 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium, salvam eam faciet. 36 Quid enim proderit homini si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suae? 37 Aut quid dabit homo commutationem pro anima sua? 38 Qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis." 39 Et dicebat illis: "Amen dico vobis quia sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute."

[9] Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos. Et transfiguratus est coram ipsis; 2 et vestimenta eius facta sunt splendentia, candida nimis velut nix, qualia fullo super terram non potest candida facere. 3 Et apparuit illis Elias cum Mose et erant loquentes cum Iesu. 4 Et respondens Petrus ait Iesu: "Rabbi, bonum est hic nos esse; et faciamus tria tabernacula: tibi unum et Mosi unum et Eliae unum." 5 Non enim sciebat quid diceret; erant enim timore exterriti. 6 Et facta est nubes obumbrans eos, et venit vox de nube dicens: "Hic est Filius meus carissimus; audite illum." 7 Et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum. 8 Et descendentibus illis de monte, praecepit illis ne cui quae vidissent narrarent nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit. 9 Et verbum continuerunt apud se, conquirentes quid esset "cum a mortuis resurrexerit."

10 Et interrogabant eum dicentes: "Quid ergo dicunt Pharisaei et scribae quia Eliam oporteat venire primum?" 11 Qui respondens ait illis: "Elias, cum venerit, primo restituet omnia; et quomodo scriptum est in Filium hominis ut multa patiatur et contemnatur? 12 Sed dico vobis quia et Elias venit; et fecerunt illi, quaecumque voluerunt, sicut scriptum est de eo ."

13 Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis. 14 Et confestim omnis populus videns eum stupefactus est, et accurrentes salutabant eum. 15 Et interrogavit eos: "Quid inter vos conquiritis?" 16 Et respondens unus de turba dixit: "Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum, 17 qui ubicumque eum apprehenderit, allidit eum, et spumat et stridet dentibus et arescit. Et dixi discipulis tuis ut eicerent illum, et non potuerunt." 18 Qui respondens eis dicit: "O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? Quamdiu vos patiar? Afferte illum ad me." 19 Et attulerunt eum; et cum vidisset illum, statim spiritus conturbavit eum et elisus in terram volutabatur spumans. 20 Et interrogavit patrem eius: "Quantum temporis est ex quo hoc ei accidit?" At ille ait: "Ab infantia; 21 et frequenter eum et in ignem et in aquas misit, ut eum perderet; sed si quid potes, adiuva nos, misertus nostri." 22 Iesus autem ait illi: "Si potes! Omnia possibilia credenti." 23 Et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis aiebat: "Credo; adiuva incredulitatem meam." 24 Et cum videret Iesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo dicens illi: "Surde et mute spiritus, ego tibi praecipio: Exi ab eo et amplius ne introeas in eum." 25 Et clamans et multum discerpens eum exiit ab eo; et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent quia mortuus est. 26 Iesus autem tenens manum eius elevavit illum; et surrexit. 27 Et cum introisset in domum, discipuli eius secreto interrogabant eum: "Quare nos non potuimus eicere eum?" 28 Et dixit illis: "Hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione et ieiunio."

29 Et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam; nec volebat quemquam scire. 30 Docebat autem discipulos suos et dicebat illis: "Filius hominis tradetur in manus hominum et occident eum et occisus tertia die resurget." 31 At illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare.

32 Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi esset, interrogabat eos: "Quid in via tractabatis?" 33 At illi tacebant. Siquidem inter se in via disputaverant quis esset illorum maior. 34 Et residens vocavit Duodecim et ait illis: "Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus et omnium minister." 35 Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum; quem cum complexus esset, ait illis: 36 "Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit; et quicumque me susceperit, non me suscipit sed eum qui me misit.

37 Respondit illi Ioannes dicens: "Magister, vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia qui non sequitur nos; et prohibuimus eum." 38 Iesus autem ait: "Nolite prohibere eum. Nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me; 39 qui enim non est adversum vos, pro vobis est. 40 Quisquis enim potum dederit vobis, calicem aquae in nomine meo quia Christi estis, amen dico vobis: non perdet mercedem suam.

41 Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius et in mare mitteretur. 42 Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam: bonum est tibi debilem introire in vitam quam duas manus habentem ire in Gehennam, in ignem inexstinguibilem, 43 ubi vermis eorum non moritur et ignis non exstinguitur. 44 Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum: bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam quam duos pedes habentem mitti in Gehennam ignis inexstinguibilis, 45 ubi vermis eorum non moritur et ignis non exstinguitur. 46 Et si oculus tuus scandalizat te, eice eum: bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in Gehennam ignis, 47 ubi vermis eorum non moritur et ignis non exstinguitur.

48 Omnis enim igne sallietur [et omnis victima sallietur]. 49 Bonum est sal; quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal et pacem habete inter vos.

[10] Et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanen, et conveniunt iterum turbae ad eum et, sicut consueverat, iterum docebat illos.

2 Et accedentes Pharisaei interrogabant eum, si licet viro uxorem dimittere, temptantes eum. 3 At ille respondens dixit eis: "Quid vobis praecepit Moses?" 4 Qui dixerunt: "Moses permisit libellum repudii scribere et dimittere." 5 Quibus respondens Iesus ait: "Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud. 6 Ab initio autem creaturae, masculum et feminam, fecit eos Deus. 7 Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adhaerebit ad uxorem suam, 8 et erunt duo in carne una; itaque iam non sunt duo sed una caro. 9 Quod ergo Deus iunxit, homo non separet." 10 Et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt eum. 11 Et dicit illis: "Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit super eam; 12 et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit, moechatur."

13 Et offerebant illi parvulos, ut tangeret illos; discipuli autem comminabantur offerentibus. 14 Quos cum videret Iesus, indigne tulit et ait illis: "Sinite parvulos venire ad me et ne prohibueritis eos; talium est enim regnum Dei. 15 Amen dico vobis: quisque non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud." 16 Et complexans eos et imponens manus super illos, benedicebat eos.

17 Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat eum: "Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam percipiam?" 18 Iesus autem dixit ei: "Quid me dicis bonum? Nemo bonus nisi unus Deus. 19 Praecepta nosti: ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem." 20 Et ille respondens ait illi: Magister, omnia haec conservavi a iuventute mea." 21 Iesus autem, intuitus eum, dilexit eum et dixit illi: "Unum tibi deest: vade, quaecumque habes, vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me." 22 Qui contristatus in verbo, abiit maerens; erat enim habens possessiones multas.

23 Et circumspiciens Iesus ait discipulis suis: "Quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt." 24 Discipuli autem obstupescebant in verbis eius. At Iesus rursus respondens ait illis: "Filioli, quam difficile est confidentes in pecuniis regnum Dei introire. 25 Facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei." 26 Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos: "Et quis potest salvus fieri?" 27 Et intuens illos Iesus ait: "Apud homines impossibile est sed non apud Deum; omnia enim possibilia sunt apud Deum."

28 Coepit Petrus ei dicere: "Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te." 29 Respondens Iesus ait: "Amen dico vobis, nemo est qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium 30 qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc, domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus, et in saeculo futuro vitam aeternam. 31 Multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi.

32 Erant autem in via ascendentes in Hierosolyma, et praecedebat illos Iesus, et stupebant; et sequentes timebant. Et assumens iterum Duodecim coepit illis dicere, quae essent ei ventura: 33 "Ecce ascendimus in Hierosolyma; et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et senioribus, et damnabunt eum morti et tradent eum gentibus 34 et illudent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum, et tertia die resurget."

35 Et accedunt ad illum Iacobus et Ioannes filii Zebedaei, dicentes: "Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis." 36 At ille dixit eis: "Quid vultis ut faciam vobis?" 37 Et dixerunt: "Da nobis ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua." 38 Iesus autem ait eis: "Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem quem ego bibo, aut baptismum, quo ego baptizor, baptizari?" 39 At illi dixerunt ei: "Possumus." Iesus autem ait eis: "Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis et baptismum, quo ego baptizor, baptizabimini. 40 Sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare, sed quibus paratum est." 41 Et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Ioanne. 42 Iesus autem vocans eos ait illis: "Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis, et principes eorum potestatem habent ipsorum. 43 Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri maior, erit vester minister; 44 et, quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus; 45 nam et Filius hominis non venit, ut ministraretur ei, sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis."

46 Et veniunt Ierichum. Et proficiscente eo de Iericho et discipulis eius et plurima multitudine, filius Timei Bartimeus caecus sedebat iuxta viam mendicans. 47 Qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est, coepit clamare et dicere: "Fili David, Iesu, miserere mei!" 48 Et comminabantur illi multi ut taceret; at ille multo magis clamabat: "Fili David, miserere mei!" 49 Et stans Iesus praecepit illum vocari; et vocant caecum, dicentes ei: "Animaequior esto. Surge, vocat te." 50 Qui, proiecto vestimento suo, exsiliens venit ad eum. 51 Et respondens illi Iesus dixit: "Quid vis tibi faciam?" Caecus autem dixit ei: "Rabboni, ut videam." 52 Iesus autem ait illi: "Vade. Fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit et sequebatur eum in via.

[11] Et cum appropinquarent Hierosolymae et Bethaniae, ad montem Olivarum mittit duos ex discipulis suis 2 et ait illis: "Ite in castellum, quod est contra vos, et statim introeuntes illuc invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit; solvite illum et adducite. 3 Et si quis vobis dixerit: "Quid facitis?", dicite quia Domino necessarius est, et continuo illum dimittet huc." 4 Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio et solvunt eum. 5 Et quidam de illic stantibus dicebant illis: "Quid facitis solventes pullum?" 6 Qui dixerunt eis, sicut praeceperat illis Iesus; et dimiserunt eis. 7 Et duxerunt pullum ad Iesum et imponunt illi vestimenta sua; et sedit super eo. 8 Multi autem vestimenta sua straverunt in via, alii autem frondes caedebant de arboribus et sternebant in via. 9 Et qui praeibant et qui sequebantur clamabant dicentes: "Hosanna! Benedictus qui venit in nomine Domini! 10 Benedictum, quod venit regnum patris nostri David! Hosanna in excelsis!" 11 Et introivit Hierosolyma in templum; et circumspectis omnibus, cum iam vespera esset hora, exivit in Bethania cum Duodecim.

12 Et alia die, cum exirent a Bethania, esuriit. 13 Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea; et cum venisset ad eam, nihil invenit praeter folia; non enim erat tempus ficorum. 14 Et respondens dixit ei: "Iam non amplius in aeternum quisquam fructum ex te manducet." Et audiebant discipuli eius.

15 Et veniunt Hierosolymam. Et cum introisset templum, coepit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit, 16 et non sinebat, ut quisquam vas transferret per templum. 17 Et docebat dicens eis: "Non scriptum est: 'Domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus'? Vos autem fecistis eam speluncam latronum."

18 Quo audito, principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent; timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius. 19 Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate.

20 Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus. 21 Et recordatus Petrus dicit ei: "Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit." 22 Et respondens Iesus ait illis: "Habete fidem Dei! 23 Amen dico vobis: Quicumque dixerit huic monti: 'Tollere et mittere in mare,' et non haesitaverit in corde suo, sed crediderit quia quodcumque dixerit fiat, fiet ei. 24 Propterea dico vobis: Omnia, quaecumque orantes petitis, credite quia accipietis et veniet vobis. 25 Et cum statis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester, qui in caelis est, dimittat vobis peccata vestra. [26 Quod si vos non dimiseritis, nec Pater vester, qui in caelis est, dimittet vobis peccata vestra."]

27 Et veniunt rursus Hierosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores 28 et dicunt illi: "In qua potestate haec facis?" et "Quis tibi dedit hanc potestatem ut ista facias?" 29 Iesus autem respondens ait illis: "Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi et dicam vobis in qua potestate haec faciam: 30 Baptismum Ioannis, de caelo erat an ex hominibus? Respondete mihi." 31 At illi cogitabant secum, dicentes: "Si dixerimus 'De caelo,' dicet: 'Quare ergo non credidistis ei?' 32 Sed dicemus: 'Ex hominibus'?" Timebant populum: omnes enim habebant Ioannem quia vere propheta esset. 33 Et respondentes dicunt Iesu: "Nescimus." Respondens Iesus ait illis: "Neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam."

[12] Et coepit illis in parabolis loqui: "Vineam pastinavit homo et circumdedit sepem et fodit lacum et aedificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est. 2 Et misit ad agricolas in tempore servum, ut ab agricolis acciperet de fructu vineae; 3 qui apprehensum eum ceciderunt et dimiserunt vacuum. 4 Et iterum misit ad illos alium servum; et illum in capite vulneraverunt et contumeliis affecerunt. 5 Et rursum alium misit, et illum occiderunt, et plures alios, quosdam caedentes, alios vero occidentes. 6 Adhuc ergo unum habens filium carissimum et illum misit ad eos novissimum, dicens 'Reverebuntur filium meum.' 7 Coloni autem dixerunt ad invicem: 'Hic est heres. Venite, occidamus eum, et nostra erit hereditas'" 8 Et apprehendentes eum occiderunt et eiecerunt extra vineam. 9 Quid ergo faciet dominus vineae? Veniet et perdet colonos et dabit vineam aliis. 10 Nec scripturam hanc legistis:

'Lapidem quem reprobaverunt aedificantes,
hic factus est in caput anguli;
11 a Domino factum est istud
et est mirabile in oculis nostris'?"

12 Et quaerebant eum tenere et timuerunt turbam; cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt.

13 Et mittunt ad eum quosdam ex Pharisaeis et Herodianis ut eum caperent in verbo. 14 Qui venientes dicunt ei: "Magister, scimus quia verax es et non curas quemquam, nec enim vides in faciem hominis, sed in veritate viam Dei doces. Licet dari tributum Caesari an non? Dabimus an non dabimus?" 15 Qui sciens versutiam eorum ait illis: "Quid me temptatis? Afferte mihi denarium ut videam." 16 At illi attulerunt. Et ait illis: "Cuius est imago haec et inscriptio?" Dicunt illi: "Caesaris." 17 Respondens autem Iesus dixit illis: "Reddite igitur quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo." Et mirabantur super eo.

18 Et venerunt ad eum Sadducaei, qui dicunt resurrectionem non esse; et interrogabant eum dicentes: 19 "Magister, Moses nobis scripsit, ut si cuius frater mortuus fuerit et dimiserit uxorem et filios non reliquerit, accipiat frater eius uxorem ipsius et resuscitet semen fratri suo. 20 Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem et mortuus est non relicto semine. 21 Et secundus accepit eam et mortuus est et nec iste reliquit semen; et tertius similiter. 22 Et acceperunt eam similiter septem et non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier. 23 In resurrectione ergo, cum resurrexerint, cuius de his erit uxor? Septem enim habuerunt eam uxorem." 24 Et respondens Iesus ait illis: "Non ideo erratis, non scientes scripturas neque virtutem Dei? 25 Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli in caelis. 26 De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Mosi super rubum, quomodo dixerit illi Deus inquiens: 'Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob'? 27 Non est Deus mortuorum sed vivorum. Vos ergo multum erratis."

28 Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, et videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum: "Quod esset primum omnium mandatum?" 29 Iesus autem respondit ei: "Primum omnium mandatum est: 'Audi, Israhel, Dominus Deus noster Deus unus est, 30 et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua.' Hoc est primum mandatum. 31 Secundum autem simile illi: 'Diliges proximum tuum tamquam te ipsum.' Maius horum aliud mandatum non est." 32 Et ait illi scriba: "Bene, magister, in veritate dixisti quia unus est et non est alius praeter eum, 33 et ut diligatur ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota anima et ex tota fortitudine, et diligere proximum tamquam se ipsum maius est omnibus holocaustomatibus et sacrificiis." 34 Iesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi: "Non es longe a regno Dei." Et nemo iam audebat eum interrogare.

35 Et respondens Iesus dicebat docens in templo: "Quomodo dicunt scribae Christum Filium esse David? 36 Ipse enim David dicit in Spiritu Sancto:

'Dixit Dominus Domino meo:
Sede a dextris meis,
donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis.'

37 Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius eius?" Et multa turba eum libenter audivit.

38 Et dicebat eis in doctrina sua: "Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare et salutari in foro 39 et in primis cathedris sedere in synagogis et primos discubitus in cenis; 40 qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixae orationis. Hi accipient prolixius iudicium."

41 Et sedens Iesus contra gazofilacium aspiciebat quomodo turba iactaret aes in gazofilacium; et multi divites iactabant multa. 42 Cum venisset autem una vidua pauper, misit duo minuta, quod est quadrans. 43 Et convocans discipulos suos, ait illis: "Amen dico vobis quoniam vidua haec pauper plus omnibus misit qui miserunt in gazofilacium. 44 Omnes enim ex eo quod abundabat illis miserunt; haec vero de penuria sua omnia quae habuit misit, totum victum suum."

[13] Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis: "Magister, aspice quales lapides et quales structurae." 2 Et respondens Iesus ait illi: "Vides has omnes magnas aedificationes? Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur."

3 Et cum sederet in montem Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus et Iacobus et Ioannes et Andreas: 4 "Dic nobis: quando ista fient et quod signum erit quando haec omnia incipient consummari?" 5 Et respondens Iesus coepit dicere illis: "Videte ne quis vos seducat. 6 Multi enim venient in nomine meo, dicentes: 'Ego sum,' et multos seducent. 7 Cum audieritis autem bella et opiniones bellorum, ne timueritis. Oportet enim fieri sed nondum finis. 8 Exsurget autem gens super gentem et regnum super regnum, et erunt terraemotus per loca et fames. Initium dolorum haec. 9 Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos conciliis, et in synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illis. 10 Et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium. 11 Et cum duxerint vos tradentes, nolite praecogitare quid loquamini, sed, quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini; non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus. 12 Tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium; et consurgent filii in parentes et morte afficient eos; 13 et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.

14 Cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet--qui legit intellegat--tunc qui in Iudaea sunt, fugiant in montes; 15 et qui super tectum ne descendat in domum nec introeat, ut tollat quid de domo sua; 16 et, qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum. 17 Vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus! 18 Orate vero, ut hieme non fiant; 19 erunt enim dies illi tribulationes tales, quales non fuerunt ab initio creaturae, quam condidit Deus, usque nunc, neque fient. 20 Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro. Sed propter electos, quos elegit, breviavit dies. 21 Et tunc, si quis vobis dixerit: 'Ecce hic est Christus, ecce illic', ne credideritis. 22 Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa et portenta ad seducendos, si potest fieri, etiam electos. 23 Vos ergo videte; ecce praedixi vobis omnia.

24 Sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum, 25 et erunt stellae caeli decidentes et virtutes, quae sunt in caelis, movebuntur.

26 Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria. 27 Et tunc mittet angelos suos et congregabit electos suos a quattuor ventis, a summo terrae usque ad summum caeli.

28 A ficu autem discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit aestas. 29 Sic et vos, cum videritis haec fieri, scitote quod in proximo sit in ostiis. 30 Amen dico vobis: non transiet generatio haec donec omnia ista fiant. 31 Caelum et terra transibunt; verba autem mea non transibunt. 32 De die autem illo vel hora, nemo scit, neque angeli in caelo neque Filius, nisi Pater. 33 Videte, vigilate, et orate; nescitis enim quando tempus sit. 34 Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem, unicuique opus suum, ianitori quoque praecipiat ut vigilet. 35 Vigilate ergo; nescitis enim quando dominus domus veniat, sero an media nocte an galli cantu an mane; 36 ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes. 37 Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate!"

[14] Erat autem Pascha et Azyma post biduum, et quaerebant summi sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent et occiderent. 2 Dicebant enim: "Non in die festo, ne forte tumultus fieret populi."

3 Et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi pretiosi; et fracto alabastro, effudit super caput eius. 4 Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos et dicentes: "Ut quid perditio ista unguenti facta est? 5 Poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari pauperibus." Et fremebant in eam. 6 Iesus autem dixit: "Sinite eam. Quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me. 7 Semper enim pauperes habetis vobiscum et, cum volueritis, potestis illis benefacere; me autem non semper habetis. 8 Quod habuit, haec fecit: praevenit unguere corpus meum in sepulturam. 9 Amen dico vobis: Ubicumque praedicatum fuerit evangelium istud in universum mundum, et quod fecit haec, narrabitur in memoriam eius."

10 Et Iudas Iscariotis, unus de Duodecim, abiit ad summos sacerdotes ut proderet eum illis. 11 Qui audientes, gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos et quaerebat quomodo illum opportune traderet.

12 Et primo die Azymorum, quando pascha immolabant, dicunt ei discipuli: "Quo vis eamus et paremus tibi ut manduces pascha?" 13 Et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis: "Ite in civitatem et occurret vobis homo laguenam aquae baiulans. Sequimini eum 14 et quocumque introierit, dicite domino domus quia magister dicit: 'Ubi est refectio mea ubi pascha cum discipulis meis manducem?' 15 et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum. Et illic parate nobis." 16 Et abierunt discipuli eius et venerunt in civitatem et invenerunt sicut dixerat illis; et praeparaverunt pascha.

17 Vespere autem facto, venit cum Duodecim 18 et discumbentibus eis et manducantibus, ait Iesus: "Amen dico vobis quia unus ex vobis me tradet, qui manducat mecum." 19 "At illi coeperunt contristari et dicere ei singillatim: "Numquid ego?" 20 Qui ait illis: "Unus ex Duodecim qui intinguit mecum in catino; 21 et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo. Vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur; bonum ei si non esset natus homo ille.

22 Et manducantibus illis, accepit Iesus panem et benedicens fregit et dedit eis et ait: "Sumite. Hoc est corpus meum." 23 Et, accepto calice, gratias agens dedit eis et biberunt ex illo omnes; 24 et ait illis: "Hic est sanguis meus, novi testamenti qui pro multis effunditur. 25 Amen dico vobis quod iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam novum in regno Dei."

26 Et, hymno dicto, exierunt in montem Olivarum 27 et ait eis Iesus: "Omnes scandalizabimini in nocte ista, quia scriptum est: 'Percutiam pastorem et dispergentur oves'. 28 Sed posteaquam resurrexero, praecedam vos in Galilaeam." 29 Petrus autem ait ei: "Et si omnes scandalizati fuerint, sed non ego." 30 Et ait illi Iesus: "Amen dico tibi quia tu hodie in nocte hac, priusquam bis gallus vocem dederit, ter me es negaturus." 31 At ille amplius loquebatur: "Et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo!" Similiter autem et omnes dicebant.

32 Et veniunt in praedium, cui nomen Gethsemani; et ait discipulis suis: "Sedete hic donec orem." 33 Et assumit Petrum et Iacobum et Ioannem secum; et coepit pavere et taedere. 34 Et ait illis: "Tristis est anima mea usque ad mortem. Sustinete hic et vigilate. 35 Et cum processisset paululum, procidit super terram et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora. 36 Et dixit: "Abba Pater, omnia possibilia tibi sunt. Transfer calicem hunc a me; sed non quod ego volo, sed quod tu." 37 Et venit et invenit eos dormientes et ait Petro Simon: "Dormis; non potuisti una hora vigilare? 38 Vigilate et orate ut non intretis in temptationem. Spiritus quidem promptus; caro vero infirma. 39 Et iterum abiens, oravit eundem sermonem dicens. 40 Et reversus denuo, invenit eos dormientes; erant enim oculi illorum ingravati. Et ignorabant quid responderent ei. 41 Et venit tertio et ait illis: "Dormite iam et requiescite. Sufficit! Venit hora--ecce traditur Filius hominis in manus peccatorum. 42 Surgite; eamus--ecce qui me tradit prope est."

43 Et confestim, adhuc eo loquente, venit Iudas, unus ex Duodecim, et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et a scribis et a senioribus. 44 Dederat autem traditor eius signum eis, dicens: "Quemcumque osculatus fuero, ipse est. Tenete eum et ducite." 45 Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait: "Rabbi," et osculatus est eum. 46 At illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum. 47 Unus autem quidam de circumstantibus, educens gladium, percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam. 48 Et respondens Iesus ait illis: "Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me? 49 Cotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed adimpleantur Scripturae." 50 Tunc discipuli eius relinquentes eum, omnes fugerunt. 51 Adulescens autem quidam sequebatur illum, amictus sindone super nudo, et tenuerunt eum; 52 at ille, reiecta sindone, nudus profugit ab eis.

53 Et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem, et conveniunt omnes sacerdotes et scribae et seniores. 54 Petrus autem a longe secutus est eum, usque intro in atrium summi sacerdotis, et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem. 55 Summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversum Iesum testimonium, ut eum morti traderent, nec inveniebant. 56 Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum; et convenientia testimonia non erant. 57 Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes: 58 "Nos audivimus eum dicentem: 'Ego dissolvam templum hoc manu factum et intra triduum aliud non manu factum aedificabo'." 59 Et non erat conveniens testimonium illorum. 60 Et exsurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Iesum dicens: "Non respondes quicquam ad ea quae tibi obiciuntur ab his." 61 Ille autem tacebat et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei: "Tu es Christus Filius Benedicti?" 62 Iesus autem dixit illi: "Ego sum et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli." 63 Summus autem sacerdos, scindens vestimenta sua, ait: "Quid adhuc necessarii sunt nobis testes? 64 Audistis blasphemiam. Quid vobis videtur?" Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis. 65 Et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eum caedere et dicere ei: "Prophetiza." Et ministri alapis eum caedebant.

66 Et cum esset Petrus in atrio, deorsum venit una ex ancillis summi sacerdotis 67 et, cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum ait: "Et tu cum Iesu Nazareno eras." 68 At ille negavit dicens: "Neque scio neque novi quid dicas." Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit. 69 "Rursus autem, cum vidisset illum, ancilla coepit dicere circum stantibus: "Hic ex illis est!" 70 At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus, qui adstabant dicebant Petro: "Vere ex illis es, nam et Galilaeus es." 71 Ille autem coepit anathematizare et iurare: "Nescio hominem istum, quem dicitis." 72 Et statim iterum gallus cantavit; et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Iesus: "Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis." Et coepit flere.

[15] Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis et universo concilio, vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato. 2 Et interrogavit eum Pilatus: "Tu es rex Iudaeorum?" At ille respondens ait illi: "Tu dicis." 3 Et accusabant eum summi sacerdotes in multis. 4 Pilatus autem rursum interrogavit eum dicens: "Non respondes quidquam? Vide in quantis te accusant." 5 Iesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus. 6 Per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis, quemcumque peterent. 7 Erat autem qui dicebatur Barabbas, vinctus cum seditiosis, qui in seditione fecerant homicidium. 8 Et cum ascendisset turba, coepit rogare sicut semper faciebat illis. 9 Pilatus autem respondit eis et dixit: "Vultis dimittam vobis regem Iudaeorum?" 10 Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes. 11 Pontifices autem concitaverunt turbam ut magis Barabban dimitteret eis. 12 Pilatus autem iterum respondens ait illis: "Quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum?" 13 At illi iterum clamaverunt: "Crucifige eum!" 14 Pilatus vero dicebat eis: "Quid enim mali fecit?" At illi magis clamabant: "Crucifige eum!" 15 Pilatus autem, volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam et tradidit Iesum flagellis caesum, ut crucifigeretur.

16 Milites autem duxerunt eum intro in atrium praetorii et convocant totam cohortem. 17 Et induunt eum purpuram et imponunt ei plectentes spineam coronam, 18 et coeperunt salutare eum: "Ave, rex Iudaeorum!" 19 Et percutiebant caput eius harundine et conspuebant eum et ponentes genua adorabant eum. 20 Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpuram et induerunt eum vestimentis suis. Et educunt illum ut crucifigerent eum.

21 Et angariaverunt praetereuntem quempiam Simonem Cyreneum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem eius. 22 Et perducunt illum in Golgotha locum, quod est interpretatum Calvariae locus. 23 Et dabant ei bibere myrrhatum vinum, et ille non accepit. 24 Et crucifigentes eum diviserunt vestimenta eius, mittentes sortem super eis quis quid tolleret. 25 Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum. 26 Et erat titulus causae eius inscriptus: "Rex Iudaeorum." 27 Et cum eo crucifigunt duos latrones, unum a dextris et alium a sinistris eius. 28 Et impleta est scriptura quae dicit: "Et cum iniquis reputatus est."

29 Et praetereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua et dicentes: "Vah, qui destruit templum et in tribus diebus aedificat; 30 salvum fac temetipsum descendens de cruce!" 31 Similiter et summi sacerdotes, ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant: "Alios salvos fecit, se ipsum non potest salvum facere. 32 Christus rex Israel, descendat nunc de cruce, ut videamus et credamus." Et qui cum eo crucifixi erant conviciabantur ei.

33 Et, facta hora sexta, tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam. 34 Et hora nona exclamavit Iesus voce magna dicens: "Heloi, Heloi, lema sabacthani?", quod est interpretatum: "Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?" 35 Et quidam de circumstantibus audientes dicebant: "Ecce Eliam vocat." 36 Currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens: "Sinite. Videamus si veniat Elias ad deponendum eum." 37 Iesus autem, emissa voce magna, exspiravit. 38 Et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum. 39 Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans exspirasset, ait: "Vere homo hic Filius Dei erat." 40 Erant autem et mulieres de longe aspicientes, inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater et Salome, 41 quae, cum esset in Galilaea, sequebantur eum et ministrabant ei, et aliae multae, quae simul cum eo ascenderant Hierosolyma.

42 Et cum iam sero esset factum, quia erat Parasceve, quod est ante sabbatum, 43 venit Ioseph ab Arimathia nobilis decurio, qui et ipse erat expectans regnum Dei, et audacter introiit ad Pilatum et petiit corpus Iesu. 44 Pilatus autem mirabatur si iam obisset, et, accersito centurione, interrogavit eum si iam mortuus esset. 45 Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Ioseph. 46 Ioseph autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento, quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti. 47 Maria autem Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant ubi poneretur.

[16] Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata ut venientes unguerent eum. 2 Et valde mane, prima sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto iam sole. 3 Et dicebant ad invicem: "Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti?" 4 Et respicientes vident revolutum lapidem; erat quippe magnus valde. 5 Et introeuntes in monumento, viderunt iuvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt. 6 Qui dicit illis: "Nolite expavescere! Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum. Surrexit, non est hic. Ecce locus ubi posuerunt eum. 7 Sed ite et dicite discipulis eius et Petro: 'Praecedit vos in Galilaeam. Ibi eum videbitis, sicut dixit vobis.'" 8 At illae exeuntes fugerunt de monumento; invaserat enim eas tremor et pavor, et nemini quidquam dixerunt, timebant enim.

[9 Surgens autem mane, prima sabbati, apparuit primo Mariae Magdalenae, de qua eiecerat septem daemonia. 10 Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus. 11 Et illi, audientes quia viveret et visus esset ab ea, non crediderunt. 12 Post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villam; 13 et illi euntes nuntiaverunt ceteris, nec illis crediderunt.

14 Novissime recumbentibus illis Undecim apparuit, et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia his qui viderant eum resurrexisse, non crediderant. 15 Et dixit eis: "Euntes in mundum universum, praedicate evangelium omni creaturae. 16 Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Qui vero non crediderit, condemnabitur. 17 Signa autem eos, qui crediderint, haec sequentur: in nomine meo daemonia eicient, linguis loquentur novis, 18 serpentes tollent et, si mortiferum quid biberint, non eos nocebit, super aegrotos manus imponent et bene habebunt."

19 Et Dominus quidem, postquam locutus est eis, assumptus est in caelum et sedit a dextris Dei. 20 Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis.]

The Bible Christian Latin The Latin Library The Classics Page