EPISTULA PAULI AD CORINTHIOS I

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

[1] 1 Paulus vocatus Apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei, et Sosthenes frater, 2 ecclesiae Dei, quae est Corinthi, sanctificatis in Christo Iesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi, in omni loco ipsorum et nostro. 3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo.

4 Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quae data est vobis in Christo Iesu: 5 quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia. 6 Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis: 7 ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Iesu Christi, 8 qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Iesu Christi. 9 Fidelis Deus: per quem vocati estis in societatem filii eius Iesu Christi Domini nostri.

10 Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Iesu Christi: ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata: sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia. 11 Significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab iis, qui sunt Chloes, quia contentiones sunt inter vos. 12 Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli: ego autem Apollo: ego vero Cephae: ego autem Christi. 13 Divisus est Christus? numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis? 14 Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium: 15 ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis. 16 Baptizavi autem et Stephanae domum: ceterum nescio si quem alium baptizaverim. 17 Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare: non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.

18 Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est: iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est. 19 Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. 20 Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor huius saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi? 21 Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum: placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. 22 Quoniam et Iudaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt: 23 nos autem praedicamus Christum crucifixum: Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, 24 ipsis autem vocatis Iudaeis, atque Graecis Christum Dei virtutem, et Dei sapientia: 25 quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus: et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.

26 Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles: 27 sed quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia: 28 et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret: 29 ut non glorietur omnis caro in conspectu eius. 30 Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio: 31 ut quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur.

[2] 1 Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non in sublimitate sermonis, aut sapientiae, annuntians vobis testimonium Christi. 2 Non enim iudicavi me scire aliquid inter vos, nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum. 3 Et ego in infirmitate, et timore, et tremore multo fui apud vos: 4 et sermo meus, et praedicatio mea non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis: 5 ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei.

6 Sapientiam autem loquimur inter perfectos: sapientiam vero non huius saeculi, neque principum huius saeculi, qui destruuntur: 7 sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram, 8 quam nemo principum huius saeculi cognovit: si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent. 9 Sed sicut scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus iis qui diligunt illum.

10 Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum: Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. 11 Quis enim hominum scit quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? ita et quae Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei. 12 Nos autem non spiritum huius mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis: 13 quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis, sed in doctrina Spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes. 14 Animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi, et non potest intelligere: quia spiritualiter examinatur. 15 Spiritualis autem iudicat omnia: et ipse a nemine iudicatur.

16 Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum? nos autem sensum Christi habemus.

[3] 1 Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tamquam parvulis in Christo, 2 lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis: sed nec nunc quidem potestis: adhuc enim carnales estis. 3 Cum enim sit inter vos zelus, et contentio: nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis?

4 Cum enim quis dicat: Ego quidem sum Pauli; alius autem: Ego Apollo: nonne homines estis? Quid igitur est Apollo? quid vero Paulus? 5 ministri eius, cui credidistis, ut unicuique sicut Dominus dedit. 6 Ego plantavi, Apollo rigavit: sed Deus incrementum dedit. 7 Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat: sed qui incrementum dat, Deus. 8 Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem. 9 Dei enim sumus adiutores: Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis. 10 Secundum gratiam Dei, quae data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui: alius autem superaedificat. Unusquisque autem videat quomodo superaedificet. 11 Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus. 12 Si quis autem superaedificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, foenum, stipulam, 13 uniuscuiusque opus manifestum erit: dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur: et uniuscuiusque opus quale sit, ignis probabit. 14 Si cuius opus manserit quod superaedificavit, mercedem accipiet. 15 Si cuius opus arserit, detrimentum patietur: ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. 16 Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? 17 Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.

18 Nemo se seducat: si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat ut sit sapiens. 19 Sapientia enim huius mundi, stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: Comprehendam sapientes in astutia eorum. 20 Et iterum: Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanae sunt. 21 Nemo itaque glorietur in hominibus. 22 Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive praesentia, sive futura: omnia enim vestra sunt: 23 vos autem Christi: Christus autem Dei.

[4] 1 Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. 2 Hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur. 3 Mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer, aut ab humano die: sed neque meipsum iudico. 4 Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum: qui autem iudicat me, Dominus est. 5 Itaque nolite ante tempus iudicare, quoadusque veniat Dominus: qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo.

6 Haec autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo, propter vos: ut in nobis discatis, ne supra quam scriptum est, unus adversus alterum infletur pro alio. 7 Quis enim te discernit? quid autem habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis?

8 Iam saturati estis, iam divites facti estis: sine nobis regnatis: et utinam regnetis, ut et nos vobiscum regnemus. 9 Puto enim quod Deus nos Apostolos novissimos ostendit, tamquam morti destinatos: quia spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus. 10 Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo: nos infirmi, vos autem fortes: vos nobiles, nos autem ignobiles.

11 Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis caedimur, et instabiles sumus, 12 et laboramus operantes manibus nostris: maledicimur, et benedicimus: persecutionem patimur, et sustinemus: 13 blasphemamur, et obsecramus: tamquam purgamenta huius mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc.

14 Non ut confundam vos, haec scribo, sed ut filios meos carissimos moneo. 15 Nam si decem millia paedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Iesu per Evangelium ego vos genui. 16 Rogo ergo vos, imitatores mei estote, sicut et ego Christi. 17 Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus carissimus, et fidelis in Domino: qui vos commonefaciet vias meas, quae sunt in Christo Iesu, sicut ubique in omni ecclesia doceo.

18 Tamquam non venturus sim ad vos, sic inflati sunt quidam. 19 Veniam autem ad vos cito, si Dominus voluerit: et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt, sed virtutem. 20 Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute. 21 Quid vultis? in virga veniam ad vos, an in caritate, et spiritu mansuetudinis?

[5] 1 Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris sui aliquis habeat. 2 Et vos inflati estis: et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit. 3 Ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu, iam iudicavi ut praesens eum, qui sic operatus est, 4 in nomine Domini nostri Iesu Christi, congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini nostri Iesu, 5 tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Iesu Christi.

6 Non est bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit? 7 Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus. 8 Itaque epulemur: non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae: sed in azymis sinceritatis et veritatis.

9 Scripsi in epistola: Ne commisceamini fornicariis: 10 non utique fornicariis huius mundi, aut avaris, aut rapacibus, aut idolis servientibus: alioquin debueratis de hoc mundo exiisse. 11 Nunc autem scripsi vobis non commisceri: si is qui frater nominatur, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum eiusmodi nec cibum sumere. 12 Quid enim mihi de iis qui foris sunt, iudicare? nonne de iis qui intus sunt, vos iudicatis? 13 Nam eos qui foris sunt, Deus iudicabit. Auferte malum ex vobis ipsis.

[6] 1 Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum, iudicari apud iniquos, et non apud sanctos? 2 an nescitis quoniam sancti de hoc mundo iudicabunt? et si in vobis iudicabitur mundus, indigni estis qui de minimis iudicetis? 3 Nescitis quoniam angelos iudicabimus? quanto magis saecularia?

4 Saecularia igitur iudicia si habueritis: contemptibiles, qui sunt in ecclesia, illos constituite ad iudicandum. 5 Ad verecundiam vestram dico. Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit iudicare inter fratrem suum? 6 Sed frater cum fratre iudicio contendit: et hoc apud infideles? 7 Iam quidem omnino delictum est in vobis, quod iudicia habetis inter vos. Quare non magis iniuriam accipitis? quare non magis fraudem patimini? 8 Sed vos iniuriam facitis, et fraudatis: et hoc fratribus. 9 An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, 10 neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt.

11 Et haec quidam fuistis: sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi, et in Spiritu Dei nostri.

12 Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt: omnia mihi licent, sed ego sub nullis redigar potestate. 13 Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et has destruet: corpus autem non fornicationi, sed Domino: et Dominus corpori. 14 Deus vero et Dominum suscitavit: et nos suscitabit per virtutem suam.

15 Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit. 16 An nescitis quoniam qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur? Erunt enim (inquit) duo in carne una. 17 Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est. 18 Fugite fornicationem. Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. 19 An nescitis quoniam membra vestra, templum sunt Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? 20 Empti enim estis pretio magno. Glorificate, et portate Deum in corpore vestro.

[7] 1 De quibus autem scripsistis mihi: Bonum est homini mulierem non tangere: 2 propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat. 3 Uxori vir debitum reddat: similiter autem et uxor viro. 4 Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. 5 Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi: et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram. 6 Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. 7 Volo enim omnes vos esse sicut meipsum: sed unusquisque proprium donum habet ex Deo: alius quidem sic, alius vero sic.

8 Dico autem non nuptis, et viduis: bonum est illis si sic permaneant, sicut et ego. 9 Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri. 10 Iis autem qui matrimonio iuncti sunt, praecipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere: 11 quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat. 12 Nam ceteris ego dico, non Dominus. Si quis frater uxorem habet infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam. 13 Et si qua mulier fidelis habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum: 14 sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem: alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt. 15 Quod si infidelis discedit, discedat: non enim servituti subiectus est frater, aut soror in huiusmodi: in pace autem vocavit nos Deus. 16 Unde enim scis mulier, si virum salvum facies? aut unde scis vir, si mulierem salvam facies?

17 Nisi unicuique sicut divisit Dominus, unumquemque sicut vocavit Deus, ita ambulet, et sicut in omnibus ecclesiis doceo. 18 Circumcisus aliquis vocatus est? non adducat praeputium. In praeputio aliquis vocatus est? non circumcidatur. 19 Circumcisio nihil est, et praeputium nihil est: sed observatio mandatorum Dei. 20 Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat. 21 Servus vocatus es? non sit tibi curae: sed et si potes fieri liber, magis utere. 22 Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini: similiter qui liber vocatus est, servus est Christi. 23 Pretio empti estis: nolite fieri servi hominum. 24 Unusquisque in quo vocatus est, fratres, in hoc permaneat apud Deum.

25 De virginibus autem praeceptum Domini non habeo: consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis. 26 Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse. 27 Alligatus es uxori? noli quaerere solutionem. Solutus es ab uxore? noli quaerere uxorem. 28 Si autem acceperis uxorem, non peccasti. Et si nupserit virgo, non peccavit: tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi. Ego autem vobis parco. 29 Hoc itaque dico, fratres: tempus breve est: reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint: 30 et qui flent, tamquam non flentes: et qui gaudent, tamquam non gaudentes: et qui emunt, tamquam non possidentes: 31 et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur: praeterit enim figura huius mundi. 32 Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est quae Domini sunt, quomodo placeat Deo. 33 Qui autem cum uxore est, sollicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est. 34 Et mulier innupta, et virgo, cogitat quae Domini sunt, ut sit sancta corpore, et spiritu. Quae autem nupta est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat viro. 35 Porro hoc ad utilitatem vestram dico: non ut laqueum vobis iniiciam, sed ad id, quod honestum est, et quod facultatem praebeat sine impedimento Dominum obsecrandi.

36 Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua, quod sit superadulta, et ita oportet fieri: quod vult faciat: non peccat, si nubat. 37 Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habens suae voluntatis, et hoc iudicavit in corde suo, servare virginem suam, bene facit. 38 Igitur et qui matrimonio iungit virginem suam, bene facit: et qui non iungit, melius facit. 39 Mulier alligata est legi quanto tempore vir eius vivit, quod si dormierit vir eius, liberata est: cui vult nubat, tantum in Domino. 40 Beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium: puto autem quod et ego Spiritum Dei habeam.

[8] 1 De iis autem quae idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero aedificat. 2 Si quis autem se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire. 3 Si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo. 4 De escis autem quae idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus est Deus, nisi unus. 5 Nam etsi sunt qui dicantur dii sive in caelo, sive in terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi): 6 nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum: et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum.

7 Sed non in omnibus est scientia. Quidam autem cum conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant: et conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur. 8 Esca autem nos non commendat Deo. Neque enim si manducaverimus, abundabimus: neque si non manducaverimus, deficiemus. 9 Videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmis. 10 Si enim quis viderit eum, qui habet scientiam, in idolio recumbentem: nonne conscientia eius, cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum idolothyta? 11 Et peribit infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est? 12 Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis. 13 Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem meum scandalizem.

[9] 1 Non sum liber? non sum Apostolus? nonne Christum Iesum Dominum nostrum vidi? nonne opus meum vos estis in Domino? 2 Et si aliis non sum Apostolus, sed tamen vobis sum: nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino. 3 Mea defensio apud eos qui me interrogant, haec est: 4 Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi? 5 numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas? 6 aut ego solus, et Barnabas, non habemus potestatem hoc operandi?

7 Quis militat suis stipendiis umquam? quis plantat vineam, et de fructu eius non edit? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat? 8 Numquid secundum hominem haec dico? an et lex haec non dicit? 9 Scriptum est enim in lege Moysi: Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo? 10 an propter nos utique hoc dicit? Nam propter nos scripta sunt: quoniam debet in spe qui arat, arare: et qui triturat, in spe fructus percipiendi. 11 Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus? 12 Si alii potestatis vestrae participes sunt, quare non potius nos? Sed non usi sumus hac potestate: sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi. 13 Nescitis quoniam qui in sacrario operantur quae de sacrario sunt, edunt: et qui altari deserviunt, cum altari participant? 14 Ita et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere.

15 Ego autem nullo horum usus sum. Non autem scripsi haec ut ita fiant in me: bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet. 16 Nam si evangelizavero, non est mihi gloria: necessitas enim mihi incumbit: vae enim mihi est, si non evangelizavero. 17 Si enim volens hoc ago, mercedem habeo: si autem invitus, dispensatio mihi credita est. 18 Quae est ergo merces mea? ut Evangelium praedicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio.

19 Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem. 20 Et factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus, ut Iudaeos lucrarer: 21 iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem (cum ipse non essem sub lege) ut eos qui sub lege erant, lucrifacerem: iis qui sine lege erant, tamquam sine lege essem (cum sine lege Dei non essem: sed in lege essem Christi) ut lucrifacerem eos qui sine lege erant. 22 Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos. 23 Omnia autem facio propter Evangelium: ut particeps eius efficiar.

24 Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite ut comprehendatis. 25 Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant: nos autem incorruptam. 26 Ego igitur sic curro, non quasi in incertum: sic pugno, non quasi aerem verberans: 27 sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo: ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar.

[10] 1 Nolo enim vos ignorare fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, 2 et omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari: 3 et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt, 4 et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra: petra autem erat Christus): 5 sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo: nam prostrati sunt in deserto.

6 Haec autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt. 7 Neque idololatrae efficiamini, sicut quidam ex ipsis: quemadmodum scriptum est: Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere. 8 Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia. 9 Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt. 10 Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. 11 Haec autem omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt. 12 Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat. 13 Tentatio vos non apprehendat nisi humana: fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere.

14 Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura: 15 ut prudentibus loquor, vos ipsi iudicate quod dico. 16 Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est? 17 Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus. 18 Videte Israel secundum carnem: nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris? 19 Quid ergo? dico quod idolis immolatum sit aliquid? aut quod idolum, sit aliquid? 20 Sed quae immolant gentes, daemoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri daemoniorum: 21 non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum; non potestis mensae Domini participes esse, et mensae daemoniorum. 22 An aemulamur Dominum? numquid fortiores illo sumus? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt.

23 Omnia mihi licent, sed non omnia aedificat. 24 Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius. 25 Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. 26 Domini est terra, et plenitudo eius.

27 Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire: omne quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. 28 Si quis autem dixerit: Hoc immolatum est idolis: nolite manducare propter illum qui indicavit, et propter conscientiam: 29 conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea iudicatur ab aliena conscientia? 30 Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago?

31 Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis: omnia in gloriam Dei facite. 32 Sine offensione estote Iudaeis, et gentibus, et ecclesiae Dei: 33 sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis: ut salvi fiant.

[11] 1 Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. 2 Laudo autem vos fratres quod per omnia mei memores estis: et sicut tradidi vobis, praecepta mea tenetis. 3 Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est: caput autem mulieris, vir: caput vero Christi, Deus. 4 Omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum. 5 Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum: unum enim est ac si decalvetur. 6 Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum.

7 Vir quidem non debet velare caput suum: quoniam imago et gloria Dei est, mulier autem gloria viri est. 8 Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro. 9 Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum. 10 Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos. 11 Verumtamen neque vir sine muliere: neque mulier sine viro in Domino. 12 Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem: omnia autem ex Deo. 13 Vos ipsi iudicate: decet mulierem non velatam orare Deum? 14 Nec ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi: 15 mulier vero si comam nutriat, gloria est illi: quoniam capilli pro velamine ei dati sunt. 16 Si quis autem videtur contentiosus esse: nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesia Dei.

17 Hoc autem praecipio: non laudans quod non in melius, sed in deterius convenitis. 18 Primum quidem convenientibus vobis in ecclesiam, audio scissuras esse inter vos, et ex parte credo. 19 Nam oportet et haereses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis. 20 Convenientibus ergo vobis in unum, iam non est Dominicam coenam manducare. 21 Unusquisque enim suam coenam praesumit ad manducandum, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est. 22 Numquid domos non habetis ad manducandum, et bibendum? aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent? Quid dicam vobis? laudo vos? in hoc non laudo.

23 Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Iesus in qua nocte tradebatur, accepit panem, 24 et gratias agens fregit, et dixit: Accipite, et manducate: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem. 25 Similiter et calicem, postquam coenavit, dicens: Hic calix novum testamentum est in meo sanguine: hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem. 26 Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat.

27 Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. 28 Probet autem seipsum homo: et sic de pane illo edat, et de calice bibat. 29 Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit, non diiudicans corpus Domini. 30 Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi. 31 Quod si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur. 32 Dum iudicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur. 33 Itaque fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate. 34 Si quis esurit, domi manducet, ut non in iudicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam.

[12] 1 De spiritualibus autem, nolo vos ignorare fratres. 2 Scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes. 3 Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Iesu. Et nemo potest dicere, Dominus Iesus, nisi in Spiritu Sancto.

4 Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus: 5 et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus: 6 et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus. 7 Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. 8 Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae: alii autem sermo scientiae secundum eumdem Spiritum: 9 alteri fides in eodem Spiritu: alii gratia sanitatum in uno Spiritu: 10 alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. 11 Haec autem omnia operantur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.

12 Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita et Christus. 13 Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Iudaei, sive gentiles, sive servi, sive liberi: et omnes in uno Spiritu potati sumus. 14 Nam et corpus non est unum membrum, sed multa. 15 Si dixerit pes: Quoniam non sum manus, non sum de corpore: num ideo non est de corpore? 16 Et si dixerit auris: Quoniam non sum oculus, non sum de corpore: num ideo est de corpore? 17 Si totum corpus oculus: ubi auditus? Si totum auditus: ubi odoratus? 18 Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit. 19 Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus? 20 Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus. 21 Non potest autem oculus dicere manui: Opera tua non indigeo: aut iterum caput pedibus: Non estis mihi necessarii. 22 Sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt: 23 et quae putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus: et quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent. 24 Honesta autem nostra nullius egent: sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat, abundationem tribuendo honorem, 25 ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra. 26 Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra: sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra. 27 Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro.

28 Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, exinde doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum. 29 Numquid omnes apostoli? numquid omnes prophetae? numquid omnes doctores? 30 numquid omnes virtutes? numquid omnes gratiam habent curationum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur? 31 Aemulamini autem charismata meliora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro.

[13] 1 Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans, aut cymbalum tinniens. 2 Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam: et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum. 3 Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.

4 Caritas patiens est, benigna est. Caritas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, 5 non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, 6 non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati: 7 omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. 8 Caritas numquam excidit: sive prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia destruetur. 9 Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus. 10 Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. 11 Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quae erant parvuli. 12 Videmus nunc per speculum in aenigmate: tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte: tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.

13 Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria haec: maior autem horum est caritas.

[14] 1 Sectamini caritatem, aemulamini spiritualia: magis autem ut prophetetis. 2 Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo: nemo enim audit. Spiritu autem loquitur mysteria. 3 Nam qui prophetat, hominibus loquitur ad aedificationem, et exhortationem, et consolationem. 4 Qui loquitur lingua, semetipsum aedificat: qui autem prophetat, ecclesiam Dei aedificat. 5 Volo autem omnes vos loqui linguis: magis autem prophetare. Nam maior est qui prophetat, quam qui loquitur linguis; nisi forte interpretetur ut ecclesia aedificationem accipiat. 6 Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens: quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina? 7 Tamen quae sine anima sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara; nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur id quod canitur, aut quod citharizatur? 8 Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum? 9 Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis: quomodo scietur id quod dicitur? eritis enim in aera loquentes. 10 Tam multa, ut puta genera linguarum sunt in hoc mundo: et nihil sine voce est. 11 Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei, cui loquor, barbarus: et qui loquitur, mihi barbarus.

12 Sic et vos, quoniam aemulatores estis spirituum, ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis. 13 Et ideo qui loquitur lingua, oret ut interpretetur. 14 Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est. 15 Quid ergo est? Orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente.

16 Ceterum si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiotae, quomodo dicet: Amen, super tuam benedictionem? quoniam quid dicas, nescit. 17 Nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non aedificatur. 18 Gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor. 19 Sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam: quam decem millia verborum in lingua.

20 Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote: sensibus autem perfecti estote. 21 In lege scriptum est: Quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic: et nec sic exaudient me, dicit Dominus. 22 Itaque linguae in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus: prophetiae autem non infidelibus, sed fidelibus. 23 Si ergo conveniat universa ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotae, aut infideles: nonne dicent quod insanitis? 24 Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis, vel idiota, convincitur ab omnibus, diiudicatur ab omnibus: 25 occulta cordis eius manifesta fiunt: et ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit.

26 Quid ergo est, fratres? Cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet: omnia ad aedificationem fiant. 27 Sive lingua quis loquitur, secundum duos, aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretatur. 28 Si autem non fuerit interpres, taceat in ecclesia: sibi autem loquatur, et Deo. 29 Prophetae autem duo, aut tres dicant, et ceteri diiudicent. 30 Quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat. 31 Potestis enim omnes per singulos prophetare: ut omnes discant, et omnes exhortentur: 32 et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt. 33 Non enim est dissensionis Deus, sed pacis: sicut et in omnibus ecclesiis sanctorum doceo. 34 Mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit. 35 Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in ecclesia.

36 An a vobis verbum Dei processit? aut in vos solos pervenit? 37 Si quis videtur propheta esse, aut spiritualis, cognoscat quae scribo vobis, quia Domini sunt mandata. 38 Si quis autem ignorat, ignorabitur. 39 Itaque fratres aemulamini prophetare: et loqui linguis nolite prohibere. 40 Omnia autem honeste, et secundum ordinem fiant.

[15] 1 Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod praedicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis, 2 per quod et salvamini: qua ratione praedicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis. 3 Tradidi enim vobis in primis quod et accepi: quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas: 4 et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas: 5 et quia visus est Cephae, et post hoc undecim: 6 deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul: ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt: 7 deinde visus est Iacobo, deinde Apostolis omnibus: 8 novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi. 9 Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei. 10 Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia eius in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi: non ego autem, sed gratia Dei mecum: 11 sive enim ego, sive illi: sic praedicamus, et sic credidistis.

12 Si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est? 13 Si autem resurrectio mortuorum non est: neque Christus resurrexit. 14 Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo praedicatio nostra, inanis est et fides vestra: 15 invenimur autem et falsi testes Dei: quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt. 16 Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit. 17 Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra: adhuc enim estis in peccatis vestris. 18 Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt. 19 Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.

20 Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium, 21 quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. 22 Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. 23 Unusquisque autem in suo ordine, primitiae Christus: deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu eius crediderunt. 24 Deinde finis: cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem. 25 Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius. 26 Novissima autem inimica destruetur mors: omnia enim subiecit pedibus eius. Cum autem dicat: 27 Omnia subiecta sunt ei, sine dubio praeter eum qui subiecit ei omnia. 28 Cum autem subiecta fuerint illi omnia: tunc et ipse Filius subiectus erit ei, qui subiecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. 29 Alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt? ut quid et baptizantur pro illis? 30 ut quid et nos periclitamur omni hora? 31 Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Iesu Domino nostro. 32 Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt? Manducemus, et bibamus, cras enim moriemur. 33 Nolite seduci: corrumpunt mores bonos colloquia mala. 34 Evigilate iusti, et nolite peccare: ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor.

35 Sed dicet aliquis: Quomodo resurgunt mortui? qualive corpore venient? 36 Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur: 37 et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicuius ceterorum. 38 Deus autem dat illi corpus sicut vult: ut unicuique seminum proprium corpus. 39 Non omnis caro, eadem caro: sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium. 40 Et corpora caelestia, et corpora terrestria: sed alia quidem caelestium gloria, alia autem terrestrium. 41 Alia claritas solis, alia claritas lunae, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate: 42 sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione. 43 Seminatur in ignobilitate, surget in gloria: seminatur in infirmitate, surget in virtute: 44 seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est: 45 Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. 46 Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale: deinde quod spiritale. 47 Primus homo de terra, terrenus: secundus homo de caelo, caelestis. 48 Qualis terrenus, tales et terreni: et qualis caelestis, tales et caelestes. 49 Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem caelestis. 50 Hoc autem dico, fratres: quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt: neque corruptio incorruptelam possidebit.

51 Ecce mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. 52 In momento, in ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti: et nos immutabimur. 53 Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem: et mortale hoc induere immortalitatem. 54 Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria. 55 Ubi est mors victoria tua? ubi est mors stimulus tuus?

56 Stimulus autem mortis peccatum est: virtus vero peccati lex. 57 Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum. 58 Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles: abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.

[16] 1 De collectis autem, quae fiunt in sanctos, sicut ordinavi ecclesiis Galatiae, ita et vos facite. 2 Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se seponat, recondens quod ei bene placuerit: ut non, cum venero, tunc collectae fiant. 3 Cum autem praesens fuero, quos probaveritis per epistolas, hos mittam perferre gratiam vestram in Ierusalem. 4 Quod si dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt.

5 Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero: nam Macedoniam pertransibo. 6 Apud vos autem forsitan manebo, vel etiam hiemabo: ut vos me deducatis quocumque iero. 7 Nolo enim vos modo in transitu videre, spero enim me aliquantulum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit. 8 Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten. 9 Ostium enim mihi apertum est magnum, et evidens: et adversarii multi. 10 Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos: opus enim Domini operatur, sicut et ego. 11 Ne quis ergo illum spernat: deducite autem illum in pace, ut veniat ad me: exspecto enim illum cum fratribus. 12 De Apollo autem fratre vobis notum facio, quoniam multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus: et utique non fuit voluntas ut nunc veniret: veniet autem, cum ei vacuum fuerit.

13 Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini. 14 Omnia vestra in caritate fiant. 15 Obsecro autem vos fratres, nostis domum Stephanae, et Fortunati, et Achaici: quoniam sunt primitiae Achaiae, et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos: 16 ut et vos subditi sitis eiusmodi, et omni cooperanti, et laboranti. 17 Gaudeo autem in praesentia Stephanae, et Fortunati, et Achaici: quoniam id, quod vobis deerat, ipsi suppleverunt: 18 refecerunt enim et meum spiritum, et vestrum. Cognoscite ergo qui huiusmodi sunt.

19 Salutant vos ecclesiae Asiae. Salutant vos in Domino multum, Aquila et Priscilla cum domestica sua ecclesia: apud quos et hospitor. 20 Salutant vos omnes fratres. Salutate invicem in osculo sancto. 21 Salutatio, mea manu Pauli.

22 Si quis non amat Dominum nostrum Iesum Christum, sit anathema, Maran Atha. 23 Gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum. 24 Caritas mea cum omnibus vobis in Christo Iesu. Amen.

The Bible Christian Latin The Latin Library The Classics Page